Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima decutiunt. Verùm hi non ſatis animaduerterunt, quanta aquę
Regiæ copia paranda eſſet, vt illi ingens vas auratum immergere-
tur ad diſſoluendum aurum; id ſcilicet nullo ſumptuum compen-
dio fieret, & ſatius eſt aliquid auri hac ratione fortaſſe deperdi,
quàm tantam vim aquæ Regiæ parare. Cœterùm, quia aurum
alteri metallo obductum fuit ope Mercurij, probabile eſt ſulphu-
ris accenſi virtute (videlicet eius ſalibus, atque ſpiritibus, vaſis
ſuperficiem penetrantibus) Mercurij particulas aurum cum ſubie-
cto Metallo connectentes diſcuti, & expirare, adeoque aurum,
ſoluto nexu, decuti poſſe. In ſulphure autem communi eſſe ſali-
nas particulas Chalcantho ſimiles & analogas, oſtendit Sulphuris
Oleum per campanam collectum, cui atque Spiritui Vitrioli pla-
nè ſimilis acor eſſe deprehenditur. Porrò quamuis ad ſeparandum
aurum, quod argenti ſuperficiem veſtit, ſulphur accenſum va-
leat, non æquè tamen vtile erit, ſiaurum fuerit argento permi-
ftum & temperatum, præſertim ex communi vſu: Nam qui in
metallis verſantur, quomodo ſulphure vti poſſint ad ſeparandum
ab argento aurum, nôrunt ex his, quæ lib. 10. de re metallicâ ſcri-
bit Georgius Agricola. Contra verò argento dealbatur cupri ſu-
perficies, ſiargenti portio diſſoluatur aquâ forti, tum ſal Am-
moniacus eâ copiâ addatur, vt ſpiſſioris pultis in morem craſſeſcat,
quaſi maſſa, quę in trochiſcos diuidatur, & exſiccata ſeruetur: Nam ſi vel tenuiter ſaliuâ humeſcat, & cupro eam affrices, hoc
niteſcet eximio quodam candore, ſed cui ab acribus ſuccis ca-
nendum. Particulæ ſcilicet argenti tum ſalibus illis aquę fortis,
tum Ammoniaco iunctæ, vbi ſaliuæ humore ſeparantur à reliquis,
adhęrent cupro, eorumdem ſalium ope: hi autem à ſucco aci-
do irritati abſtrahuntur à ſuperficie cupri, & ſucco illi commi-
ſcentur, adeoque ſecum abripiunt argenti particulas, quę cando-
rem cupro tribuebant.

Maur. Salibus ingenitam eſſe facultatem ſeſe agitandi, ſatis per-
ſpicuum facere videturilla aquę fortis ebullitio, cùm Oleum Tar
tari inijcitur; ſiquidem nonniſi ſalibus tribui poteſt vehemens illa
liquoris agitatio, quę conſpicua eſt, vſque dum complicati ſales
diuerſi eamdem ferè, quatenus ſenſus percipere valet, temperatio-
nem acquirant: ſic & muſtum feruore notabili exilit, partibus
verò vnam in ſpeciem temperatis vinum quieſcit, licèt occultis
motibus non deſinat fermenteſcere. Similique ratione ſales mor-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer