Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima redargui videtur. Iam nôſtis Aquam Regiam, ſeu Philoſophicam,
auri metallorum regis ſolutiuam, admittere Salem Ammoniacum,
ſiue ex mente Hartmanni in notis ad Crollium pag. 57. quatuor
vncijs tum Chalcanthi, tum Nitri, tum Aluminis addatur vncia
vna Salis Ammoniaci, & omnia commiſta ex Alembico per are-
nam deſtillentur; ſiue iuxta præceptum Beguini lib. 2. cap. 3. æqua-
les partes Nitri repurgati, & Salis Ammoniaci, vtriuſque ſcilicet
vncias duas, permiſceas, atque ex cineribus per amplam r tor-
tam deſtilles in magnum vas Recipiens. Hæc aqua ex ſoluto auro
flaueſcit, eiuſque vncia vna Drachmam vnam auri puriſſimi diſ-
ſoluit. Vtſolutum aurum præcipitetur, poſtquam per noctem in
aremâ facta fuerit digeſtio, manè infunditur guttatim Oleum
Tartari per deliquium ſoluti, velſaltem Tartari Sal in aquâ com-
muni ſolutus: Neque aurum totum abſtractum eſt, quandiu aquæ
color flauedinem aliquam retinet; ſed totum fuiſſe repercuſſum in-
dicat aquæ color albus. Hæc auri calx cautè exſiccata eſt Aurum
fulminans. Verùm ſi perrexeris infundendo Oleum Tartari, poſt-
quam alba facta fuit aqua, adeò vt inſtar atramenti nigreſcat,
certus quidem eris vniuerſum aurum deſcendiſſe, ſed fulminan-
dipoteſtate ſpoliabitur. Vniuntur igitur Tartari ſales cum ipſo au-
ro, cui adimunt fulmineam facultatem. Quapropter perpenſis
omnibus rationum momentis, illud mihi ſtatuendum videtur,
quod ſales quidem facilè ſe viciſſim apprehendant, complicatis
inuicem eorum particulis; ſed non continuò etiam illud conſe-
quens eſt, quod ſe complectentes dimittant metalli particulas,
quas apprehenderant; niſi fortè (quemadmodum contingit, cùm
Oleum Tartari non ſenſim, ſed confertim affunditur) ſuperinie-
cti ſalini liquoris particulæ tantâ vi alias exagitent, vt à metallo
abſtrahant, aut affuſa ſimplex aquaita ſibi vniat ſalinas particu-
las menſtrui ſoluentis, vt metallicæ particulæ dimittantur. Ita-
que mihi vero ſimillimum videtur, iniecto Oleo Tartari per deli-
quium parato, huius ſales fixos vniri ſalibus Aquæ Regiæ, & ipſi
auro: ex quibus coniunctis fit moles magis compacta in ſpecie gra-
uior ipſâ aquâ Regiâ, ac proinde in vaſis fundum deſcendit, prout
guttatim inſtillatum Oleum Tartari apprehendit auri particulas. Quod ſi auro in aquâ Regiâ ſoluto admiſceatur ſuccus limonum,
antequam præcipitetur, ex affuſione Olei Tartari non omnes auri
particulæ præcipitantur, ſed aliquæ cum ſoluente manent, quæ De Aquis Fortibus. temporis decurſu abeunt in virides lapillos Vitriolo ſimillimos,
purgantes quoſuis humores noxios, etiamſi exiguâ quantitate
exhibeantur. Ex quo inferendum videtur Oleum Tartari non com-
plecti particulas auri, quibus limonum ſuccus coniunctus eſt,
ideoque illas non deſcendere, vtpote Sale Tartari non prægrauatas. Cœterùm puluis ſubſidens, pręcipitatione ſenſim factâ, licèt ſæ-
piùs aquâ calidâ eluatur, & exſiccetur, auri diſſoluti pondus gra-
uitate ſuperat; id quod fieri non poteſt, niſi ſalis grauitas fuerit ad-
dita. Quando verò cuprum in aquâ forti ſolutum præcipitatur af-
fuſâ aquâ tepidâ, hæc ſales aquæ fortis ita diluit, vt liquoris to-
tius moles fiat ſecundùm ſpeciem notabiliter minûs grauis,
quàm particulę cupri ſalibus iunctę; quę propterea deſcendunt,
& iniecto ferro aut argento adhæret calx cupri, ob affinitatem,
quam cuprum habet cum duobus illis metallis, inter quæ quodam-
modo medium cenſeri poteſt.

Grad. Sed & hoc fortaſſe addi poſſet, quod minimæ diſſoluti
metalli particulæ per aquam fortem diſperſę ob ſuam exilitatem
non valeant aquam ipſam diuidere, vt deſcendant, ſed tùm inna-
to impetu, tùm igniculorum ſeu ſalium impulſu, agitatæ tan-
tùm in eâ vagentur; quemadmodum puluiſculos terreos in aëre
volitantes atque agitatos indicat Solisradius per rimam ingrediens
in obſcurum conclaue: inſtillatum autem Tartari Oleum plures
huiuſmodi minimas particulas apprehendens coagmenter adeò, vt
moles quædam maior componatur, quę ſuâ grauitate diuidens
aquam valeat fundum petere, ſicut plures puluiſculi in vnum gra-
num coagmentati deſcendunt in aëre. Et hæc quidem, quando
metalli calx præcipitatur; nam ſi diſſoluto metallo per alembicum
aqua in vaporem abeat, vt ſæpè fit, nulla eſt difficultas, cur metal-
lum aſſumptâ calcis ſpecie in vaſis fundo ſubſidat diſcedente in va-
porem liquore, ac relictis ſalibus metallo adhærentibus.

Dand. Expeditiùs multo, quàm per aquam fortem, ſeparari
aurum ab argento aliqui putant ope ſulphuris: nam vt ab auratis
vaſis aurum detrahant, comminutum ſulphur ijs inſpergunt, at-
que accendunt, deinde ſupra catinum materiam decutiunt; cum
ſulphure enim aurum cadit, quod deinde purum habetur abſum-
pto ſulphure. Alij Sulphuri duplum Salis Ammoniaci addunt,
quorum minutiſſimum puluerem inſpergunt vaſis parti auratæ oleo
oblitæ, & vas igni exponunt, ex quo optimè calefacto aurum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer