Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. tamento grauiores factæ deſcendant? An verò Sal Tartari ita ap-
prehendit Sales, quibus Aqua fortis conſtat, vt hi dimittant me-
talli particulas, quæ ſuâ grauitate fundum petant?

Maur. Sales ſe viciſſim apprehendere, & potiſſimùm fixos vola-
tilibus iungi, communis fert opinio. Quodcunque acidum ſi cum
Sale Tartari deſtilletur per balneum Maris, qui vapor per alembi-
cum defluit, planè inſipidus, & omni ſapore priuatus deprehen-
ditur: Sal verò Tartari ſi denuò ad libram examinetur, pondere au-
ctus inuenitur; non niſi quia, expirante humore aqueo, reliqui
ſales volatiles, quibus acidus liquor abundabat, iuncti ſunt ſali-
bus fixis Tartari. Ex quo quaſi per tranſennam prætereuntes ſtri-
ctim confirmabimus id, quod alias dicebamus, ſales nimirum
volatiles dici, non quia leues ſint, ſed quia vim caloris non fe-
rant, & facilè ſeparentur: idcirco quando Sales fixi vehementi
calore abeuntin liquorem acrem, dicuntur acquirere volatilita-
tem: ſed Sal Tartari per deliquium liqueſcens adhuc fixi nomen
retinet. Præterea guttæ Olei Tartari in Aquam Fortem inſtillatæ
tumultum cient, & ebullitionem; qua ceſſante, nouus ſubinde
excitatur tumultus, ſialiæ guttę inſtillentur: & demum nulla fit
ebullitio, etiamſi Oleum Tartari infundatur. Hinc licet arguere,
diuerſos ſales, cùm proximi fiunt, agitari tandiu, dum ſibi inui-
cem cohæreant; vbi verò coaluerint omnes interſe, exnouo ſa-
lis additamento nullas turbas excitari, cùm non inueniat parti-
culas ſalinas, quibuſcum vniri valeat. Histamen adde Aquam
fortem communem, vbi ſemel diſſoluerit iniectum metallum, fa-
ctam fuiſſe effœtam, neque valere denuo metallum ſoluere, niſi
affuſa recenti materiæ, nouâ deſtillatione, iterum imbuatur ſali-
bus. Igitur Aquæ fortis ſales, qui metalli particulas apprehende-
rant, licet cum Tartari Salibus vniantur, non dimittunt metal-
lum; alioquin maneret aqua ſuis imbuta ſalibus. Quid autem ar-
tifices toties metalli calcem ſimplici aquâ abluunt, niſi vt acri-
moniam ab adiectis ſalibus inditam deponat? Neque dixerit quiſ-
piam, idcirco tantùm aquam poſt metalli præcipitationem non
valere iterum ſoluere metallum, quia eius Sales ſalibus Tartari
coniunctinequeant apprehendere ſalinas metalli particulas, non
autem quia ſint exhauſtæ eius vires. Hæc etenim ſi vera eſſent,
iniecti Sales Tartari non iungerentur particulis metalli: id verò
ex Cerauno-Chryſo, ſeu Auro fulminante, manifeſtæ falſitatis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer