Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima Aquam fortem diſſolutum cuprum affuſione aquæ tepidæ cum par-
ticulâ ferri vel argenti præcipitatur ad fundum vaſis; mollitudo
ſiquidem, acteneritas, aliquarum ſaltem partium diſiunctionem
indicat, qua fit, vt corpus ipſum facilè flecti queat: neque ali-
ter videtur contingere, quando artifices, vt metalla ad molli-
tiem adducant, inſpergunt argentum ſublimatum, boracem,
& Euphorbium in puluerem contritum; hęc enim ſuâ acri-
moniâ penetrant, & partes aliquas diſiungunt; quamuis non
omnes particulas minutè concidant, quemadmodum Aqua
Fortis.

Maur. In diſſolutione tamen, quæ fit ab Aquâ forti, ita vi-
dentur iniecti metalli particulæ à ſe inuicem ſeiungi, vt ipſins
aque particulis aliquâ ratione vniantur: quemadmodum enim,
vbi ſalis communis vncia, in aquæ communis vncijs tribus & di-
midiâ, ſoluta fuerit, ſi plus ſalis in eandem aquam inijciatur,
non ſoluitur, ſed fundum petit: ita pariter ſi in vnicâ aquæ fortis
vnciâ diſſoluatur vncia Mercurij, quicquid præterea addideris Mer-
curij, non ſoluitur: id qnod etiam cœteris metallis contingit: quandoquidem non ita ſe habet, vt aqua turbida & limo inquina-
ta, cui alios atque alios terreni pulueris pugillos adijcere potes & immiſcere, quæ ſi quieſcat, demum depoſito limo ſponte ſuâ per-
ſpicua cuadit, quia aqueæ particulæ terrenos puluiſculos, ſaltem
craſſiores, non apprehendunt; eſto illis aliquid non conſpicuum
adhæſerit, quod non niſi diuturnitate temporis ſubſideat, cùm il-
la fit defęcatior. At ſales, quibus referta eſt aqua fortis, ſibi
vniunt ſales metalli iniecti, aliquando quidem ita, vt corrumpant
metalli illius temperationem, aliquando verò manente ipſâ me-
talli naturâ: nam ſępiùs ſcparantur metalla, veluti aurum & ar-
gentum, vt ſingula ſeorſim habeantur; habentur autem, quando
præcipitantur, & ab aquâ forti ſeparantur, potiſſimùm iniecto gut-
tatim Oleo Tartari per deliquium parato: guttatim, inquam, nam
ſinimis liberaliter infundatur, tanta excitatur aquæ ebuilitio, vt
vaſis labra excedens effundatur aqua, & pereat ſolutum in illâ me-
tallum, quod eſſet per præcipitationem colligendum.

Grad. Quanam verò facultate id præſtat Oleum Tarcari? hoc
nihil eſt aliud, quàm Sal Tartari inloco frigido & humido diſſo-
lutus in liquorem. An Saliſte liquidus infuſus in aquam fortem
metallo grauidamita adhæret metalli particulis, vt illæ hoc addi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer