Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. mis huius Venetæ vrbis fundamentis, quorum quadrata marmo-
ra ferreæ virgæ plumbo ferruminatæ connectebant, deprehenda-
tur plumbum longo annorum ſpatio maceratum vi marini ſalis
abijſſe in Argentum viuum: quemadmodum & Fallopius ex lami-
nis plumbeis ſale communi interiecto in vaſe vitreo ſub terrâ con-
ditis, poſt nouem dies argentum viuum colligi poſſe affirmat. Cer-
tè Aldrouandus lib. 3. cap. 6. teſtatur ſe dono accepiſſe Chalcan-
thum Hungaricum, cui in aquâ diſſoluto ſi inijceretur ferrum, ſen-
ſim abibat in rubiginem, ex qua deinde cuprum eliciebatur. Cro-
cus Martis abraditur ex ſuperficie ferri, poſtquam abierit in vapo-
rem Aqua Fortis deſtillata ex Vitrioli calce, & æquali Sale com-
muni, cum tribus argillæ partibus. Et ad ſoluendum ferrum, ex
quadrante Vitrioli albi, ſeptunce Vitrioli Hungarici, triente ſalis,
& ſemunciâ Aluminis paratur aqua fortis. Quàm facilè verò Chal-
canthiaut Aluminis particulæ ſalinæ adhæreant ferro, hinc appa-
ret, quod ferrum aquis Chalcantho aut Alumine imbutis im-
merſum æris colorem induit: immò ex Atlante Sinico pag. 127. in
XI Prouinciâ Fokien in monte Kin, hoceſt aureo, quia ibi ſunt
aurifodinæ, *tria parua ſuntſtagna, quibus ſicrudum ferrum merga-*
*tur, mutatur in cuprum*: idcirco procliue eſt opinari ſtagna illa
abundare Chalcantho, ſiue hoc ſubiecta terra ferat, & aqua diſſol-
uat, ſiuè ex terræ venis profluens humor in ipſis montis viſceribus
vitriolicos ſpiritus & ſales aſſumpſerit.

Dand. Quoniam cupri & Atlantis Sinici mentio incidit, non vi-
detur hìc illud diſſimulandum, quod mihi memoria ſuggerit fre-
quenti experimento Authoris comprobatum, nec à noſtrâ diſpu-
tatione alienum. In X Prouincia Chekiang pag. 113. *Naſcitur*
*per totam hancregionem* (Kiahing) *in ſtagnantibus aquis fructus*
*figurâ rotundus, Peci Sinæ vocant, cuius magnitudo caſtaneam*
*nucem haud multum excedit: pellis ſubtiliſſima pulli coloris nu-*
*cleum vestit, cuius intus candidiſſimacaro eſt plena ſucci, grati-*
*que ſaporis; durior eſt quàm pomorum vulgarium, ac parumper*
*acida. Si ſimul cumhoc frustu cupream monetam oriori immiſe-*
*ris, dentibus eâdem facilitate, qua frustum, comminues, acin*
*pulpam comeſtibilem rediges, mirâ Naturævi, mihique alias ipſo*
*experimento ſæpè compertâ. * Succus igitur ille ſubacidus in cupri
poros ſe inſinuans eius duritiem emollit, vt dentibus mandi, & extenuari poſſit: id quod valdè affine eſt diſſolutioni, quando per

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer