Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima. recipit ex venâ Cauâ, & puriorem exprimit per magnam arte-
riam; *& reuertatur puluis in terram ſuam*; ex quibus poſtremis
verbis ſermonem eſſe de morte periphaſi hac deſcriptâ, manife-
ſtum eſt. Sed iam ad propoſitum, à quo aliquantulum declinare
viſi ſumus, reuertamur. Illud certè, quod breui huic declina-
tioni à propoſito cauſam dedit, videlicet ſalium aliquorum vola-
tilium (cùm non omnes indiſcriminatim vtiles eſſe cenſeantur) ef-
ficacitas in cardiacis affectionibus ſanguinem concreſcentem re-
ſoluendo, ſuadet non eandem eſſe quibuſcunque ſalibus naturam,
vt ſæpiùs inculcaui: ſietenim ſpecie non differrent ſales diuerſorum
corporum, quemadmodum aliqui autumant timentes, ne nimis
multa principia ſtatuant; ad auertendam hanc principiorum, à
qua abhorrent multitudinem, etiam ſpiritus omnes vnica ſpecies
complecteretur. Quod ſi Spiritus eſt notio ad plures differentias
pertinens (niſi Spiritus vini, nitri, Salis communis, Vitrioli, & ſimilium, eiuſdem planè ſpeciei exiſtimemus) nil vetat Salem
ſtatuere genus, quod plures partes ſubiectas habeat. At, inquiunt,
vinum, lac, mulſum, herbarum ſucci, pultes, alijque liquores,
cum vario ſapore, quandiu particulæ ritè compactæ manent, gu-
ſtum moueant, ſieorum ſales ſui iuris fiant, & ſupra alias parti-
culas componentes euehantur, ſpiritibus & ſulphureis particulis
ſiue depreſſis, ſiue maximâ ex parte abeuntibus (vel quia diu ſer-
uantur, vel quia concutiuntur, vel quia immodico aëris feruore
agitantur) omnium ſapor in acorem vertitur: immò & ſolidiora
corpora, quæ ſale abundant, cuiuſmodiſunt ligna ponderoſa, & pleraque foſſilia, ſiſatis valido igne vrgeantur, ſtagma acidum
extillant: communis igitur eſt ſalibus omnibus indoles, quippe
qui ſtatim ac ſuæ poteſtatis fiunt, natiuum acorem exerunt. Ve-
rùm licèt omnibus acor conueniat, negari certè non poteſt diſſi-
milem eſſe acorem, quem vinum aceſcens contrahit, ab aco-
re lactis: præterquamquod, etiamſi in acido ſapore conueni-
rent, ſatis eſſet ad naturam diuerſam aſſerendam, ſi in alijs pro-
prietatibus non conſentiant: ſic enim neque omnia dulcia ad ean-
dem ſpeciem referuntur.

Dand. Audiui & ego aliquos contentiosè propugnantes vnicam
eſſe Salium naturam: ſed, fateor, non poteram illis acquieſcere. Quid enim Sales alij Fixi, qui non niſi vehementiſſimo calore in
liquorem acrem ſoluuntur, alij volatiles, quos mediocris calor à

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer