Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. aſperam arteriam ſcreatu eijcitur. Neque enim, niſiægrè, cum
vulgo opinari poſſum ſemper abſceſſum diſrumpi, atque pure illo
pulmones, quaſi ſpongiam, imbui; quippe in depreſſam dia-
phragmatis partem purulentus liquor deflueret, neque pulmo-
nes ſubire poſſet; quamuis membranam pulmones cingentem
poris multis inſignitam admittamus cum Harueio de Generat. Animal. exercit. 3. pag 43. Si igitur per venam azygon de-
mum ad renes materia illa vi appoſiti medicamenti attenua-
ta defertur, quidni itidem, ſi purulenta fuerit, ſed congruè
extenuata, per eandem azygon & Cauam ad pulmones de-
ferri poſſit?

Maur. Ne ſanguinis circulatio nos à propoſito abducat, ca-
uendum eſt. Hoc vnum addo, quandoquidem de eâ incidit men-
tio: Illam quidem primùm innotuiſſe probabile eſt ex venarum
valuulis, quæ ab extremis corporis partibus, & ex minuſculis ve-
nis in maiores venienti ſanguini patent, at non item reditum per-
mittunt: ideò etiam compreſſa vinculo vena turgeſcit in inferio-
re parte, non verò qua parte ſpectat præcordia. Verùm & in Di-
uinis literis veſtigium aliquod huiuſmodi circuitûs deprehenditur
apud Eccleſiaſten cap. 12; vbi ſenectæ incommodis ſymbolicè ac
velut ænigmaticè explicatis, mortem ipſam deſcribit: poſt ocu-
lorum hebetudinem, aurium ſurditatem, dentium ad pàucosre-
dactorum otium, addit *florebit amygdalus*, propter canitiem
capitis; *impinguabitur locuſta*, hoc eſt, iuxta chaldaicam expo-
ſitionem, inflabuntur crura, quæ in locuſtis ſuâ ſubtilitate ſunt
maximè conſpicua; *diſſipabitur capparis*, quia in ſenectute libido
extinguitur: *antequam rumpatur funiculus argenteus*, ſpiritibus
animalibus per neruos, qui albi ſunt & teretes, fluere deſinen-
tibus, *& recurrat vitta aurea* contrahente ſe & flacceſcente ce-
rebri membranâ, quæ, propter multiplices venarum atque arte-
riarum plexus, aurea dicitur (nam & adagium *ἀνδρὸς γέ ρονΤος*
*ἀςαφὶς τ\‘θ κρανίον, Viri ſenis velut vua paſſa cranium*, admonet
inualidum eſſe & flaccidum ſenile corpus exhauſto ſucco) *& con-*
*teratur hydria ſuper fontem*, vaſe ſanguineo, hoc eſt vena Ca-
ua, ſanguinem ex iecore, quaſi ex fonte, non ampliùs hau-
riente, *& confringatur rota ſuper ciſternam*, abruptâ ſanguinis
circulatione in corde, quod ciſterna dicitur, quia ſicut aqua in ci-
ſternam aliunde deriuatur, & in eâ purgatur, ita ſanguinem cor

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer