Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. pariter deſtillatum. Quia nimirum dum ad maturitatem adduci-
tur vua, alij atque alij ſales ſubminiſtrantur à radice, quos non-
dum ſuppeditauit, quando illa adhuc acerba eſt; propterea om-
phacium mitius eſt aceto, neque tantùm quia pauciores, verùm
ctiam quia minùs acres ſales complectitur. Porrò acetum deſtilla-
tum licèt magis penetret, eſt tamen minùs acre, quia Sal fixus aceti
non aſcendit, ſed in capite mortuo remanet.

Maur. diſpar acidorum facultas diſſimilem ſalium naturam
oſtendit: id quod multò magis in cœteris acidis aſſirmandum eſt,
inter quæ nulla videtur intercedere cognatio, quemadmodum in-
ter omphacium & acetum. Hinc ſolers quidam Medicus, vt ob-
ſeruaret, quàm variè ſales ſanguinem immutarent, ex ſectâ
Canis arteriâ cruorem pluribus vaſculis excepit, & primo qui-
dem affudit acetum deſtillatum, alteri Spiritum vini, tertio
oleum Salis Tartari, quarto Spiritum Salis Ammoniaci, quinto ſo-
lutionem Aluminis.

Grad. Medicorum non ignobilium ſententia eſt ſanguinem ni-
mis fluxilem & tenuem acidis ad debitam craſim adduci, & mo-
dicè cogi, ſed & pariter acidis reſolui ſanguinem craſſum atque
concretum, cuius partes omnes cohærent, & in grumos coale-
ſcunt. Sic & apud Virgilium lib. 2. Georg. Iupiter humidus Auſtris
denſat, erant quæ rara modò, & quæ denſa, relaxat. Quic-
quid verò ſit de calidis & humidis halitibus Auſtri, quibus con-
ſtat, & quos ſecum defert, qui corpora quæuis ſubeuntes fer-
menti vim, & vicem obtinent; in acidis vis illa denſandi ſangui-
nem ſalibus tribuenda videtur: quemadmodum enim ſi panis tri-
tus ſit iuri ruditer commiſtus, eo quod adhuc breuem ignis ca-
lorem paſſus eſt, non niſi longiore coctione demum pultis in mo-
dum ſpiſſatur, quia immiſſi igniculi panis particulas multo minu-
tiùs concidunt, illaſque diutiùs agitatas exquiſitiùs iuri permi-
ſcent; ita pariter particulæ ſanguinem conſtituentes ſi liquori
aqueo non fuerint, pro debitâ ſanguinis temperatione, implicatæ
& permiſtæ, quia craſſiuſculæ ſunt, ab accedentibus ſalibus, qui
in congruo acido inſunt. comminuuntur magis, & diuiduntur ita,
vt caloris vitalis & ipſorum ſalium vi agitatæ omnes in probatum
ſanguinem temperentur, cuius ſcilicet ſibræ mediocrem tenuitatis
& craſſitiei habitum obtineant. Hinc facultas eadem ſalium, qui
ab acidis ſubminiſtrantur, reſoluit ac relaxat concretas ſanguinis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer