Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. preſſum experiuntur, ſed planè dulceſcentem ac melleum; ſiqui-
dem in Tabaci exarſione ſeparantur Spiritus, & particulæ ſulphu-
reæ, quæ cum fumo in os attractæ, & ſalinis particulis additæ ef-
ficiunt, vt iam non acriter feriant guſtatûs organum, ſed leni af-
frictu illud titillent, ac voluptatis ſenſum excirent. Hinc non
immeritò melli & ſaccharo naturam ſulphureo-ſalinam tribuimus,
cum illa non ſolùm grauia ſint, ſed & multum caloris contineant,
vt ex ſingulorum reſolutione conſtare poteſt: Si enim mel, aut
ſaccharum, alembico committamus, primùm roris in morem
guttulæ adhærentes manabunt in liquorem inſipidum, vtpote
phlegma; deinde in ſtirias coacti ſpiritus defluent, qui valdè acres
& cauſtici deprehendentur: demum reſidua erit in Capite mortue
poſt deſtillationem terra inſipida vna cum Sale ſixo cauſtico. Ex
qua particularum diſſolutione apparet cum Spiritibus attolli, ma-
ximâ ſaltem ex parte, particulas ſulphureas, quæ vim vrendi ob-
tinent, ijſque à ſale ſeparatis perire dulcedinem. Illud verò præ-
ter multorum opinionem accidit, quod ſuccus, qui ex arundini-
bus in fruſta conciſis trapeto exprimitur ad conficiendum ſaccha-
rum, ad viginti quatuor horas dumtaxat dur at, moxque ace ſcit,
& ad conficiendum ſacch arum prorſus fit inidoneus, vt loquitur
Guilielm. Piſo de Medic. Braſil. lib. 4. cap. 1. pag. 51. ; Et Georg. Marcgrau. lib. 2. cap. 6. ait, Latex ſacchareus ne vnam quidem
diem durare poteſt, quin aceſcat: ideò continuâ operâ & expreſſio,
& coctio eius fit, cum ex acido ſucco nullum ſaccharum fieri poſſit: & ſi biduum ſaltem aßeruetur, in acetum acerrimum degenerat. Succum illum expreſſum dulcem eſſe manifeſtum eſt cuicunque,
qui arundinum ex Siciliâ aliquando ad nos delatarum, detracto
cortice, medullam dentibus premat: Cum verò tam facilè ace-
ſcat, ſi vel vnam diem fœculentus permaneat, neque craſſiores
quædam partes coctione ſeparentur, ſuſpicor perturbatam quan-
dam fermentationem fieri, vi cuius ſulphureæ particulæ, atque
ſpiritus in auras abeant, & ſalinis particulis dominatum relin-
quant. Coquitur autem primùm ſuccus ille in ingentibus ahenis
igne vehementi, atque affuſo forti lixiuio ſeparantur craſſiores il-
læ & inutiles partes, non abſimili ratione, ac cum feruenti lacti
affunditur ſerum acidum, & caſeoſæ partes ſeiunguntur à ſero: Sa-
les ſcilicet alkali ipſius lixiuij apprehendunt ſulphureas illas parti-
culas abundantes, quæ fermentationem incitabant, & à fœcibus Diſſertatio Vndecima repurgatur ſuccus, dum eius particulæ vtiles coctione meliùs
vniuntur: qui deinde in minoribus cacabis demum perficitur, & ,
vt habet idem Piſo, ob ignem intenſiſſimum, vehementioris ebul-
litionis hahenda eſt ratio: ſtatutiſque temporibus olei Oliuarum
modicum guttatim inſtillatur, ne ignis vehementiâ ſaccharum ali-
quid detrimenti capiat: oleo enim cohibentur vtiles ſulphureæ
partes, ne in ebullitione auolent. Obſeruatu dignum, addit ibi,
quod oleum, ſi maioribus inderetur ahenis, in quibus liquor pu-
rificatur, ſaccharo conficiendo planè foret ineptus; oleum quippe
non ſepararet fęces, ſicut Sal lixiuij. Viciſſim ſi minoribus lixi-
uium illud forte, quod maioribus affunditur ad exquiſitiùs ſe-
cernendas immundities, infundatur, æquè impoſſibile ſaccharum
conficere, nam abſtraheretur ſulphur, ſale cum terrâ relicto, & dulcedo periret. Si denique momentum ſucci Limonij, vel acidi
quid inijciatur, ſacchari conſistentiam nunquam acquiret, ſed
in totum perditur; quia videlicet acido ſepararentur ſalinæ ſucci
illius particulæ à ſulphureis. Quod verò ſpectat ad poſtremam
Sacchari purgationem, qua albeſcit impoſito limo gryſeo, quem
Barro vocant, aquâ frigidâ madefacto (cuius artificij notitiam
Franc. Ximenez apud laudatum Marcgrauium lib. 2. cap. 17. acce-
ptam refert gallinis, quæ pedibus lutulentis in ſaccharum inſilien-
tes illud quidem infecerunt, verùm quæ partes infectæ fuerant,
demum apparuerunt notabili candore magis conſpicuæ) ad præ-
ſentem diſputationem non attinet; quemadmodum neque tin-
ctura rubra educta ex Saccharo albo in puluerem contrito, & cum
aquâ vitæ rectificatâ in cineribus calidis macerato, de qua Be-
guinus Tyrocinij Chymici lib. 2. cap. 10. Hoc vnum ſcilicet vole-
bam, quod Maurocenus indicabat, dulcedinem ſuccorum ex
congruâ Salis & Sulphuris vnitorum commiſtione oriri, & domi-
nantibus ſalibus liquores priùs dulces fieri acidos.

Grad. Duplicem ſuccum acidum ex vite habemus, Omphacium
videlicet ex vuis immaturis, & acetum ex vino conſeneſcente,
ſed omphacium non adeò acre eſt ac acetum, illoque præ hoc ſæ-
pè coqui libentiùs vtuntur in condiendis cibis; præterquam quod
non eoſdem vſus afferunt; neque enim bombardarum maiorum
moderatores omphacio vtentur ad refrigerandum, vt vocant,
veriùs dixerint ad detergendum, metallum, neque ad ſoluendas
margaritas æquè valeret omphacium deſtillatum, atque acetum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer