Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima matutino rore turgidum, nostris Europæis gratiſſimum, & in deli-
aijs eſſe ſolet.

Maur. Sicut aliqui ſunt liquores, qui vetuſtate coaceſcunt auo-
lantibus maximâ ex parte Spiritibus, nec paucis ſulphureis parti-
culis, adeò vt diſſolutâ compage ſales confluentes dominentur,
& rerum potiantur; ita quandiu immaturi ſunt fructus, peracer-
bi ſunt guſtui, eorumque ſuccus acidus, quemadmodum om-
phacium, quia ſalinæ particulæ licèt humore imbuantur, nondum
diſiunguntur interiectis ſpiritibus, atque ſulphureis particulis,
quibus cum vniantur, atque eo vinculo coërceantur, ne tam acri-
ter atque turmatim linguam ac palatum feriant. Accedente verò
Solis calore, qui particularum agitationem atque commiſtionem
adiuuet, ac ſubminiſtratis à radice paulatim ſpiritibus alijſque
fulphureis particulis, ita aliæ alijs admiſcentur, & copulantur,
vt omnes temperationem acquirant, & ſalium vis infracta mite-
ſcat, atque adeò fructus ad maturitatem adductus ſaporis ſuaui-
tate guſtatum blandè commoueat. Hinc ſatis conſtare videtur,
cur oleum illud eXimmaturâglande, ſeu caſtaneâ adnatâ pomis
Acaiu deſumptum vim cauſticam obtineat, atnon item, ſi illa
maturuerit; eadem enim eſt & mutati ſaporis, & imminutæ fa-
cultatis cauſticæ cauſa: Mitigatur ſcilicet ſalis acerbitas facto alia-
rum particularum additamento; quandoquidem in poros faciliùs
penetrat ſimplex ſal, quàm ſi cum alijs particulis vniatur; quem-
admodum per anguſtum foramen faciliùs ſe inſinuat latrunculus
nudus, quàm multâ veſte indutus.

Dand. An non aliquando obſeruâſtis æſtate dulcia vina coace-
ſcere multo faciliùs, quàm auſtera? quia ſcilicet auſtera plus ha-
bere videntur ſalis fixi, dulcia verò, vtpote ſubpinguia, plus ſul-
phuris: nam & dulcibus (quia ſal cum ſulphure à calore vitali
quandam quaſi aduſtionem patitur) bilem augeri communis opi-
nio fert; ſiquidem dulcia à ſuauitate degenerant, ſi nimis co-
quantur, & amara fiunt. Cum igitur æſtiuus calor particulas vi-
ni validiùs agitet, faciliùs ſulphureas eius particulas atque Spiri-
tus excitat ad auolandum, & ſalinæ particulæ confluentes exal-
tantur. Dulcia autem ſulphure abundare, quod ſali addatur, ex-
perimento ſatis obuio conſtat: Nam qui per fiſtulam ori admotam
Tabaci fumum excipiunt, ſi Vitriolum præguſtârint, non iam
auſterum ſaporem à ſalinis Vitrioli particulis linguæ & palato im-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer