Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. fcatores illi Mansfeldici adhibeant filum, quod aquam ſalſam non
ferat; nam & noſtri piſcatores non ex quolibet ſilo indiſcrimina-
tim ſua contexuntretia, quibus in mari vtantur: Immo & ancil-
lulæ pro linteorum varietate acriorem aut mitiorem lixiuiam pa-
randam nôrunt, ne nimia ſalis portio ex cineribus educta tenuio-
ra lintea adurat; id quod potiſſimum euenit, ſiquando, ad maio-
rem candorem linteis conciliandum, calcem cineribus addant. Vt nihil hic dicam de pretioſâ illa lauatione adamantis, cuius na-
tiuas maculas, ac nubes, & colores illum fœdantes, aquâ Mercu-
riali ex Stibio deſtillatâ, & ope ignis auferri docet Anſelmus boë-
tius lib. 2. de gemmis cap. 4. Sic enim adamantem adeò nitidum & purum reddi autumat, vt valore purum natum longè ſuperet. Hęc
ſiquidem (tanquam veritati conſentientia admittantur) ſalibus
aquæ Mercurialis tenuiſſimis ſe in adamantis poros ope ignis dilata-
tos inſinuantibus adſcribenda videntur, vi quorum abſtergan-
tur, & educantur ſordes illæ adamantis pulcritudinem vitian-
tes. Sed non ab omni aquâ quibuslibet Salibus imbutâ ſperari id
poteſt.

Dand. Quandoquidem de rebus Braſilienſibus aliquid attuli,
apud eundem Piſonem lib. 2. cap. 22. legi de ſucco quodam morda-
ciſſimo, quem olei nomine indigitat, ex arbore Acaiu: ſic au-
tem habet. Remedium, quo Luſitani ac Braſilienſes præcauent
ab illis vermiculis, qui pedum extremis digitis innaſcuntur, eſt
mordaciſſimum illud oleum glandium, quæ pomis arborum Acaiu
adnaſcuntur: eo ſcilicet inungunt plantas & digitos pedum. Quod quidem oleum extrahitur ex immaturis & crudis glandi-
bus: nam ſi maturuerint, qualitate vstiuâ caret, & gulæ po-
tiùs delicias, quàm huic affectui remedium, præbet. De eadem
autem arbore Acaiu iterùm loquens lib. 4. cap. 6. ait, Cirea Decem-
brem pomifera hæc arbor incipit defloreſcere, caſtaneamque pha-
ſeoli formâ, ac cineritij coloris, è ſummitate pomi producit, oleo
adeò mordaci, & cauſtico, inter duos cortices, vt contrectanti
valdè noxium habeatur: quamobrem non niſi inter erodentia nu-
meratur, nec niſi canoroſis & malignis vlceribus vitioſâ carne la-
borantibus adhibetur. Matureſcente autem caſtaneâ, ipſa cum
oleo intus contento ſenſim miteſcit, ac vim ſuam maximâ ex
parte deponit, quod principio quidem auſterum & acidum, den-
tibus ac palato ingratum & noxium, mox à Sole excoctum, &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer