Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima nullum apparebit illarum veſtigium, quaſi ex lepore fugam arripe-
re didicerint. Quę quidem, ſi vera ſint, ſalium acrimonię vel in
aquam extillatorum, vel ex leporinę carnis ſiccatę particulis edu-
ctorum calcis ope, tribuenda ſunt.

Dand. Quàm igitur acri ſale plenus eſt ſuccus, quem continet
fructus Ananas? de quo Guilielmus Piſo de Medicina Braſilienſi
lib. 4. cap. 46. pag. 88. hęc ſcribit. Fructus Ananas adev̀ corroden-
di facultate pollet, vt non ſolùm linguam & palatum ſauciet,
ſed & in cultro, quo ſecatur, ſuæ mordacitatis veſtigia relinquat,
idque intenſiùs, ſinon probè maturus fuerit. Hęc cum legiſſem,
procliuiùs fidem adhibui Kirchero in Arte Magnetica fol. 381. edit. 3. narranti, ſi fructui Ananas infigatur ferreus clauus, nocte vnâ
totum chalybem conſumi, qui in fructu transfixo deliteſcebat. Hinc licet inferre ſuccum illius fructûs abundare ſale analogo Sa-
libus Vitrioli; ab his namque corrodi ferrum manifeſtum eſt: & ipſe
quidem experimento didici vel nolens, cum vterer ſtylo fer-
reo ad agitandum goſſyppium atramento ſcriptorio imbutum,
neque tamen ſtylum detergerem: poſt aliquod enim tempus,
vix credibile eſt, quàm exeſa apparuerit pars illa ferri, cui
atramentum adhæſerat: quantula verò eſſe potuit in illo atramen-
to vitrioli particula?

Maur. Planè multiplex & varia eſt Salium natura, eorumque
vires aliquatenus conamur explicare ad ſimilitudinem eorum, qui
nobis, vtpote vulgares, magis innotuere: cœterùm non in om-
nibus proprietatibus conuenire cenſendi ſunt: idcircò ſalem ſucco
fructûs Ananas inhærentem, Sali Vitrioli tantummodo analogum
ſapienter pronunciâſti; an enim omnimodâ ſimilitudine conſen-
tiant, & ad eandem ſpeciem pertineant, incertum eſt. Hinc cum
aliquando legerem apud Ioſephum Langium in Elementis Geo-
graphicis cap. 18. num. 10. in Comitatu Mansfeldico quendam
ſalſum locum eſſe, in quem retia piſcatorum altiùs immer ſa pror-
ſus aduruntur perinde, ac ſi igne exarſiſſent, ſubdubitabam,
vtrùm ſalis illius acrior eſſet natura, quàm noſtratis ſalis, quo
marina aqua imbuitur; an verò illa retium exuſtio oriretur, quia
pro ratione aquæ maior eſſet copia ſalis minùs diluti: id quod
indicatum videtur ex eo, quod exarſio contingat, ſi retia fue-
rint altiùs immerſa, quaſi grauior facta ſit aqua fundo proxima
ex maiore ſalis copiâ: an demum, quia ad contexenda retia pi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer