Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. niſtro repoſitis atque tranſmiſſis diſcriminetur, ſecreti nuncij mu-
nere fungi poterit, vbi fuerit excoctum.

Grad. Tam occultè ſcribere in lapide nequimus, niſi commu-
nium characterum loco vtamur notâ, quæ nobis cum amico con-
uenit: felle ſcilicet hirci ſcribenda eſt in lapide nota, deinde la-
pis aceto immergendus: demum extrahitur lapis inſignitus literis
quaſi inſculptis: acetum videlicet vnâ cum felle illo lapidis par-
ticulas erodit. Immo ſunt qui ſpondeant literas, aut notas alias, in
ſilice exprimi poſſe ſolo aceto, ſi nimirum ſilex cerâ oblinatur,
deinde ſtylo notæ ita exarentur, vt ibi nudus ſilex appareat: ſienim
ſeptem horas in aceto acerrimo demerſus detineatur lapis extrahe-
tur inſcriptus notis: Simili ferè ratione ac in laminâ cupreâ non cę-
lo, ſed ſuperfuſo humore, ſeu Aquâ Forti, quam vocant, inci-
duntur lineæ aut figuræ. Obducitur nimirum lamina ærea vernice
communi cum modicâ portione ceræ liquefacta: tum graphio de-
ſcribuntur lineæ, aut figuræ: erecto autem circa laminæ oram ag-
gerulo ex cerâ, affunditur liquor conſtans ex ſucco limonum, aut
acerrimo aceto, in quo feruente in olla fictili vitro obductâ pau-
liſper ebullierint vncia Vitrioli, atque Sublimatum, Alumen
rupeum, Ærugo, ſeu, vt vulgus loquitur, Viride æris, exſingu-
lis ſemuncia, priùs tamen contrita, & in puluerem comminuta,
quàm cum ſucco limonum, aut aceto, commiſcerentur. Liquor
igitur ille contingens ſubiectę laminę non niſi partes graphij ductu
deſignatas, & obductâ cerâ nudatas, ita illas ſenſim arrodit, & exeſt laminam excauans, vt intrà ſeſquihoram circiter, quaſi operâ
cælatoris inſculptæ appareant lineæ, aut figuræ. Quis autem dubi-
tat, an liquor ille acidus imbutus ſalibus ebullitione eductis ex pul-
ueribus, qui fuerant iniecti, aggrediatur, quam attingit,
laminam, atque ſalinæ particulæ ſuo motu impetentes pro-
ximas cupri particulas, illas abſtrahant à reliquis, & laminam
excauent?

Maur. At viciſſim literas ex chartâ deleri poſſe, ſunt qui ſpe-
rent, ſiex Sale communi, Sale gemmæ, & Alumine rupeo, ex
ſingulis vncias duas, & ex Sale Ammoniaco vneias quatuoriuxta
Artis pręcepta deſtillent, & eâ aquâ literæ madefiant, vt eua-
neſcant. Mizaldum veròcent. 2. memorab. num. 85. ſiaudiamus,
carnem leporinam ſiccabimus, tritam in puluerem viuæ calci mi-
ſcebimus, hac conſpergentur aut illinentur literæ, & infra triduum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer