Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima hi quidem in his, illi verò in illis corporibus, prout ſingulorum cor-
porum poros ſubire poſſunt. Cum enim varia & multiplex ſit li-
quoribus particularum figura, & moles, nec æquè, aut ſimili-
ter in corporibus omnibus pateant meatus, in quos illæ pene-
trent, hinc procul dubio oritur diſpar illa facilitas ſe infi-
nuandi.

Maur. Adde acriores illos liquores, aut vapores (nam aurum
fumo plumbi imbutum redigi in tenuiſſimum puluerem legi) ſali-
bus abundare; pro diſſimili autem ipſorum ſalium naturâ eorum
quoquè motus concitatiores eſſe aut remiſſiores, impreſſionem vali-
diorem aut languidiorem: cumque ſingulorum corporum coag-
mentatio non ſit æquè diſſolubilis, neque qualibet quorumcunque
ſalium impulſione labefactatur. Hinc alij liquores acres alijs corpo-
ribus diſſoluendis adhibendi ſunt.

Dand. Liquorum acrimoniam ex admiſtis ſalibus ortum ducere,
adeò manifeſtum videtur, vt de hoc ambigi vix poſſit. iratæ for-
micæ (tantæ animis exilibusiræ) quodam tenuiſſimo humore,
ſed egregiè mordaci, & aculeato, cutem eas irritantis perfun-
dunt, quam ille penetrans acrem caloris vrentis ſenſum excitat: id verò ſali tribuendum eſſe nemo negauerit, qui nouerit ex formi-
cis parari Salem volatilem ὀξύπορου maximâ penetrandi facultate
præditum, ad opem affecto cerebro ferendam præſtantiſſimum,
qui vel ſolo odore, partium neruoſarum dolores, & cruciatus lan-
cinantes lenit. Quinimmo noui contumacem brachij & pedis para-
lyſim demum difiectam fuiſſe quotidiano balneo ex formicis, & earum myrmecio, cum aquâ fontanâ decoctis, adeò vt affectis
partibus firmum, conſtanſque robur redierit. Plurimas autem
formicas capi poſſe quis neſciat, ſi intus ollam melle leuiſſimè li-
niat? Vinum acefcere ex Salibus fluorem adeptis, nos quoque, ſi
ſatis memini, aliquando admiſimus: ideò ſæpè aceto vtimur,
vbi vis penetrandi quæritur. Docebat me neſcio quis literas albu-
mini oui inſcribere, præſcribebatque Alumen cum aceto ſubtiliſ-
ſimè terendum, hac mixturâ ſcribendum exteriùs in putaminc
oui, quod calido Soli exponatur, vt ſiccetur: tum in acerrimo
aceto triduum aut quatriduum relinquatur, & iterum exſiccari
permittatur. Ouum enim ſi coquaturita, vt obdureſcat, & pu-
tamine ſpolietur, inſcriptæ albumini literæ apparebunt. Ouo huiuſ-
modi ſi nota aliqua eXteriùs apponatur, qua à cœteris in eodem ca-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer