Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. partem aliquam liquori immiſcuiſſent, quæ nimis iniucunda ſa-
pore moleſtiam guſtui exhiberent, aut etiam torminibus inteſtina
vexarent.

Grad. Vbiferuentiſſima aqua affunditur, Infuſum à Decocto
vix diſtare videtur: nam & lactucas, & intuba ad acetaria, at-
que aſparagos, diligentiores ancillulæ vt coquant, aqueę fer-
uenti ab igne remotæ immittunt, & vſque eò, dum flacceſcant,
dimittunt.

Maur. Vocabulis, vt ſæpiùs inculcauimus, litem non intenda-
mus, id ſolum attendentes, quod in rem noſtram facit: fiue
enim ſuccenſis ignibus liquor incaleſcens iniecta ſemina, aut her-
bas, aut ligna, aut aromata concoquat, fiue amoto igne aqua
adhuc feruens, aut iam tepida, aut etiam nullum ignem experta
(modò circumfluus aër modico tepore caleat) eadem maceret, pe-
rinde nobis eſt: igniculis quippe ſiuè liquori illi ingenitis, fiue ab
igne ſubiecto aut ab aëre tepido immiſſis, tribuendum eſt, quod
iniectorum corporum particulæ ſeparentur, atque liquori immi-
ſceantur, quæ ſi tenues fuerint, & facilè à reliquarum ſocietate
ſeuocari poſſint, ſatis eſt, ſi in congruum liquorem infundantur,
ibique diu, aut breui tempore, iuxta propofitum finem, mace-
rentur: Sin autem educendæ particulæ firmiore nexu copulentur,
præſtat illa corpora coquere, prius tamen conciſa, vt plures ſube-
untes igniculi faciliùs atque vberiùs educant quæfitas particu-
las. Non negârim tamen aliqua eſſe corpora tam ſubtilibus atque
volatilibus particulis, vt vel in frigidâ illas deponant; id quod ex
odore atque ſapore dignoſcitur: fieri enim poteſt, vt humor (vix
aliquis excogitari poteſt omnis planè ſalis expers, aut ſpiritûs) ſa-
les volatiles huiuſmodi corporum, quorum rara eſt textura, perua-
dens eos ſibi vniat; illique à reliquis particulis ſeiuncti dum ſe ſpon-
te ſuâ agitant, alios pariter ſales volatiles ad defectionem ſollici-
tent, cum quibus & aliqui Spiritus & Sulphureæ particulę agitan-
tur, adeò vt demum corpus illud putreſcat: facilè autem obfer-
uamus herbas & flores, ſi diu in aquâ detineantur, putreſcere, at-
que putiſcere.

Grad. Si hoc aquæ ſimplici contingit, vt herbarum, & flo-
rum, immò & lignorum temperationem corrumpat illis affuſa, ſi-
bique aliquas eorum particulas immiſceat, nil mirum, ſi acriores
liquores, aut vapores, valeant non leue@@ mutationem moliri,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer