Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima fuſa, & Decocta aliquando conſiderâſtis?

Dand. Tam crebrò vocabula hæc inculcantes Medicos audi-
mus, vt nec ignorare, nec obliuiſci, quiſquam valeat. Immo cum
aliquando apud me famulum haberem in pharmacopolio annos
aliquot verſatum, & pro quodam ex domeſticis, ex Medici præ-
ſcripto, parandum eſſet Medicamentum purgans, obſeruaui illum
folia Senæ à ſtirpibus, pulueribus, & ſordibus omnibus accuratè
mundantem, atque item paſſulas minores, quas & lauit: tum fo-
liorum Senæ vncijs duabus (multo liberaliùs quam pro præſenti
neceſſitate) duplum paſſularum pondus addidit, omniaque ſimul
in lapideo mortario contudit, vt fieret maſſa; cui (additis cinna-
momi Drachmis tribus) in fictili vaſe oris patuli feruentiſſimæ a quę
quintuplum, ſcilicet vncias triginta, affudit, ſtatimque citiſſimè
permiſcuit, & abſque morâ appoſito congruente operculo clauſit
fictile, quod & linteis inuoluit. Poſt horas ſex, non plures, liquo-
rem per linteum ſponte ſuâ ſtillatim effluere permiſit, nullâ vi ex-
primens; integrum adhuc diem expectauit, vt, ſi quæ eſſent fęcu-
læ, ſubſiderent; effuſumque liquorem clarum ſepoſuit in vſum. Adeò liquorem hunc Medicus commendabat, vt infantibus ipſis
pondere Drachmarum quatuor tutò exhiberi poſſe aſſereret; pueris
vero à Drachmìs octo ad duodecim; adultis demum ab vncijs trib us
ad quinque, pro virium ratione.

Grad. Sed quare horarum ſex modum adhibuit, quem vltra
progredi non oporteret in illâ fermentatione?

Dand. Mihi pariter hoc idem interroganti fecit ille ſatis, reſpon-
dens caueri, ne nimis inſuaui ſapore liquor inficeretur. Intellige-
bam ſcilicet contuſa & comminuta Senæ folia, paſſularum pulpæ
commiſta faciliùs patere, quàm integra, irruptioni igniculorum,
quibus ſcatet feruentiſſima aqua: ne verò calor citò auolaret, pro-
pterea illico occluſum operculo fictile, ac linteis inuolutum, vt
concluſorum igniculorum incurſione tenuiores particulæ (videlicet
Spiritus & Sales volatiles) pulſatæ & agitatæ educerentur, atque
commiſcerentur affuſo liquori. Quia verò non omnes primo ſtatim
impetu euocari poterant, idcirco longiore temporis ſpatio opus
erat, cum maximè ſenſim deferueſcente ardore languidiùs igniculi
impeterent iniectæ maſſæ particulas. Quod ſi adhuc vltra ſex ho-
ras perrexiſſentigniculi alias atque alias Senæ & paſſularum parti-
culas diſſoluere, atque educere, iam & Salis fixi & ſulphuris

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer