Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Placuit cœteris Mauroceni conſilium, & opportunè præmiſſam
cenſuerunt hanc de Ignis Nobilitate diſputationem; hinc enim
ſe temporis iacturam non facturos ominabantur: quemadmodum
nemo ſcriptorum eſt, qui legentium vtilitati conſultum velit, & in humili, vilique materiâ operam pariter ludere; niſi fortè pau-
culos quoſdam è Declamatorum grege inanis gloriolæ aucupes ex-
cipias, qui vbi ſolæciſmum, aut febrim, aut ſordida quædam ani-
malcula laudauerint, nil demum legentium animis inhærens relin-
quunt præter contriti temporis pœnitentiam: quare omnibus
ſcribere meditantibus ſolenne eſt argumenti ſaltem nobilitate ſibi
blandiri, tum ne, calamo humilia, abiectaque deſcribente, videatur
animus humi repens ad cognatas deſlexiſſe materias, tum vt legen-
tium oculos mentemque vehementiùs ſollicitent, tum etiam vt
facilem excuſationi viam ſternant, ſi fortè demum tractationi, in
quam ſatis conſidenter irruperunt, impares deprehendantur. Ita
quoque tres illi Ornatiſſimi Viri ſe Ignem, nobile vtique argu-
mentum, ad colloquendum delegiſſe ſibi gratulabantur; iamque
animo præconceperant ſe quidem multum aliquando diſſicultatis,
non parum tamen iucunditatis reperturos in ſequentibus diſſerta-
tionibus: quas, quo commodiùs diſputatio ipſa explicetur, ſic
exponam, *quaſi agatur res*, *non quaſi narretur*, Ciceronem, cu-
ius vocibus vtor, imitatus.

12. DISSERTATIO SECVNDA.
De Ignis Natura.

MAuroc. Quoniam Ignem, cùm poſtremò conuenimus, diſſer-
tationum noſtrarum argumentum ſtatuimus, non opus eſſe
mihi videtur, viam diſputationi ſternere, ſed in eam, ſi vobis
placet, inſiliendum, atque deſumendum exordium ab explican-
dâ Ignis naturâ, & in ſuas ſpecies, ſi quæ ſunt, diuidendâ.

Gradon. Placet vtiqne: Sed Ignis genus nec deſiniendo accura-
tè explicare, nec tribuere in partes ad tenue elimatas poſſumus,
niſi priùs, quæ ſaltem nomini ſubiecta ſit notio, vel ruditer co-
gnoſcamus: Vbi enim quis naturas omnes perpenderit, quæ qua-
litatis alicuius communione quadam ſimiles, quamuis cœtera diſ-
pares, idem nomen, citrà Metaphoram, inuenerunt; tunc demu m

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer