Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. rato extinguitur; iterum igneſcit, atque iterum ſimili vino ex-
tinguitur: vbi tertio incanduerit, ſponte ſuâ refrigeſcere permit-
titur, & in vſum ſeruatur. Dum enim in vino extinguitur can-
dens pumex, vinum combibit, atque tum vi præſentis caloris,
tum prunis denuo obrutus aqueam vini partem exhalat, ſalem
retinens.

Maur. Magiſterij vocabulo donantur communiter aliqua,
etiamſi ſales volatiles non fuerint à fixis ſeparati, atque cum il-
lis denuo vniantur, cuiuſmodi Magiſteria Margaritarum, Cora-
liorum, aliorumque huiuſmodi, quæ non comburuntur, ſed
acido aliquo liquore ſoluuntur primùm, deinde ex liquore illo Sal
abſtrahitur, cui Magiſterij appellationem tribuunt. Sic commu-
niter Margaritas affuſo aceto deſtillato in vitro clauſo ſuper are-
nam aut cineres calidos aliquandiu digerunt vſque eò, dum meri
margaritarum cortices innatent; acetum enim calore illo, licèt
blando, excitatum agitatur, ſuiſque igniculis impetit margari-
tas, quarum compagem ſoluit, & ſibi earum particulas agitatas
vnit, præter cortices: tum guttatim infuſo Oleo Tartari per
deliquium parato, ad fundum vaſis præcipitatur Sal Margari-
tarum, qui, effuſo aceto, aliquoties aquâ abluitur, vt omnem
exuat acrimoniam, quam ab aceti Salibus & ab Oleo Tartari
acquiſiuit.

Grad. Haud aliâ ratione, vt mihi quidem videtur, adminiſtra-
tur opus Calcinationis per Ignem, vt vocant, Potentialem, vi-
delicet per Aquas Fortes, ſoluendo corpora quædam durio-
ra, eorumque particulas ita iam comminutas, vt in liquo-
rem abijſſe videantur, ſeparando à menſtruo ſoluente, at-
que ad fundum vaſis præcipitando ſpeciem pulueris præſefe-
rentes.

Maur. Eſt, Gradonice, ita, vt dicis; & Magiſteria huiuſmo-
di cum illâ Calcinatione admodum conueniunt, adeò vt per hęc
illa explicari valeat. Illud autem admirabilitate non vacat, quod
aliquando per Aquas Fortes efficaciùs, quàm per ignem ipſum,
cui diu obluctarentur, duriſſima corpora ſoluantur, & in calcem
redigantur; contra verò, quorum corporum Magiſteria, hoc
eſt Sales, elicimus, aliqua ſunt, quæ nimis ab Igne abſu-
merentur, cuiuſmodi ſunt Margaritæ. Verùm vt Aquarum
Fortium efficacitati explicandæ viam ſternamus, an non In-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer