Diſſertatio Vndecima
etenim ſolâ virtute ignis per ſe excoquuntur in calcem nul’o ad-
dito, quod eorum ſolutionem iuuet, alia verò aliquid ſibi addi
poſtulant, quemadmodum in metallorum Cęmentatione, quam
vocant, cum ſcilicet metallum in lamellas extenuatum ita in ca-
tino diſponitur, vtinterillas puluis facultate erodendi pręditus
interijciatur, ſiuè ſiccus, ſiuè inſtar pulticulę aceto, aut vrinę,
aut Aquę Forti commiſtus, qui vehementi calore incitatus in me-
talli poros ſe inſinuans eiuſdem particulas volatiles concutit, & diſ-
ſipat, atque friabiles factę laminę poſſunt in puluerem comminui. Nec aliter dicendum de lapidibus durioribus, qui, ſulphure addito,
in igne vruntur.
Dand. Quęcunque tamen ignis ardore comburuntur, ea ſpiriti-
bus, oleo, ſale volatili ſpoliantur; ſed hęc eadem retinent, ſi
vaporis aquei calore abſumatur tantummodo lentus quidam hu-
mor nondum cum cœteris particulis exquiſitè permiſtus, quo
dempto reliqua materia friabilis eſt, ſicut ſaxum in calcem exco-
ctum: id quod in Cornu Cerui obſeruari poteſt, ſi enim abſ-
que vſtione in alembico per vaporem aſcendentem pręparetur,
ita vt albeſcat, & fragile euadat, ſpiritum & oleum ſeruat,
vt ex odore percipitur, ſi ardentibus carbonibus inijciatur, & exipſâ deſtillatione per Retortam manifeſtum euadit: hoc autem
non contingit, ſi illud igneo afflatu comburatur.
Grad. Propterea excogitata ſunt Magiſteria, quæ vocant, vt
Sales volatiles cum Sale fixo iterum vniantur; vnitorum enim ma-
ior eſt efficacitas. Ex Tartaro combuſto, atque in calcem probè ex-
cocto, affuſa aqua Salem extrahit, qui ab omni admiſtione purga-
tus coagulatur; ſed hic Sal fixus eſt: ideò illi affunditur Spiritus vi-
ni, ſimul digeruntur, deinde deſtillantur: id quod toties repetitur
affuſo iterum Spiritu vini, donec Sal Tartari combiberit omnem ſa-
lem volatilem vini, qui in Spiritu inerat: abſtracto enim demum
phlegmate habetur Sal vini maximè commendatus à Chymicis. In
illâ videlicet Salis Tartari atque Spiritûs vini mutuâ digeſtione, ſeu
concoctione, dum inuicem permiſcentur, ſe viciſſim Sales appre-
hendunt, & ij ſolùm exhalant, cùm deſtillantur, qui adhuc ſo-
luti manent in Spiritu vini. Simile quid contingere videtur pu-
mici, quando vritur, vt vim adſtringentem, extergentem, atque
purgantem ea, quę oculorum pupillis tenebras offundunt, acqui-
rat: nam prunis obruitur pumex; vbi igne incanduit, vino odo-