Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Aquis Fortibus. rùm quaſi altitudine coæqualem illi. Hæc Cardanus.

Grad. Non eſt à noſtro inſtituto aliena, nec iniucunda nobis
accidet hæc diſputatio; multis ſcilicet admirationi eſt metalla in
calcem ſolui huiuſmodi aquis facultatem erodendi habentibus: quas propterea Stygias dici puto, quia, quemadmodum Stygis
fluuij circà Theſſalica Tempe aqua neque in argenteo vaſe diu
contineri poteſt, neque in æneo, neque in ferreo, ſed id vi ſuâ
corrodens demum effluit (ſolâ mulæ vngulâ contineri ferunt) ita
huiuſmodi Aquæ Fortes metalla erodunt, & in tenuiſſimas
particulas diſſoluunt, quæ deinde ad vaſis fundum præcipi-
tatæ ſeparantur ab aquâ, & metallum in calcem abijſſe di-
citur.

Dand. Quorum corporum materia durior validâ partium tem-
peratione compacta ſubſiſtit, eam ali quando in calcem redigen-
dam, vt deinde ſoluatur commodiùs, aut cum alijs miſceatur,
Ars docuit; faciliùs quippe minutiſſimas particulas calor peruadit,
& agitat, quàm craſſiuſculas, atque demum compoſitæ naturæ
coagmentationem diſſoluit, aut ſaltem illam cum alijs naturis ex-
quiſitiùs commiſcet. Ea videlicet, quæ ad confirmandam, ſeu
reſtituendam valetudinem adhibenda ſunt, ita diſſimilibus con-
ſtant naturis, vt non omnes æquè vtiles accidere poſſint: propte-
rea earum nexus ſoluendus eſt, vt, quę ſalutares ſunt, à reli-
quarum impeditione liberę efficaciùs agere valeant, & quę mi-
nùs opportunæ, aut incommodę eſſent, ipſâ ignitione & Calci-
natione diſſipentur. Simile quid dicendum de cœteris, quę ad
corporis valetudinem non pertinent, ſed alium in ſcopum
diriguntur.

Maur. Hinceſt, quod aliquorum Calx mitior ſit ipſis corpo-
ribus combuſtis, aliorum verò acrior, congruis mitigationibus
aliquando lenienda: quorum enim acrimonia à ſale volatili pen-
det, & in tenui ſubſtantiâ reſidet, vtique combuſtione miteſcunt; quoniam vi ignis diſiectæ tenues huiuſmodi naturę acriores, quod
lene eſt, relinquunt: contra verò, quę plus ſalibus fixis valent,
ſed eorum vim humor aqueus extenuat, & diluit, illa in cal-
cem, humore abſumpto, excocta acriora euadunt, vt in Tarta-
ro atque Vitriolo obſeruamus, quorum vis erodendi Calcinatio-
ne acuitur. Verùm, cum particulę corporum diſſimilibus vincu-
lis connectantur, eas ſoluendi ratio diſpar ſit, neceſſe eſt: alia

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer