Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Vndecima animalium autem oſſa combuſta cinerem reddunt, niſi fuerint in
ſaxeam naturam conuerſa; propterea etiamſi *animalium calcanei*
*combuſti ſummè polleant aduerſùs colicos cruciatus*, vt ſcribit Ra-
ſis apud Mizaldum cent. 2. num. 50. , non item eiuſdem virtutis
cenſeri debent, ſi fortè in lapideam naturam tranſierint; additi
ſcilicet ſales, qui lapideam duritiem addiderunt, non eâdem prę-
diti ſunt facultate. Cœterùm non admodum laborandum eſt de
vocabulis, vtrùm cinis, an calx vocandus ſit puluis quiſpiam ex
incendio reliquus.

21. DISSERTATIO VNDECIMA.
*De Aquis Fortibus.*

MAur. Cum Lixiuiâ, aquâ videlicet, in qua decoctus eſt ci-
nis, non modicam affinitatem habere videntur Aquæ, quas
Fortes, aut Acres ſeu Acutas, aut etiam Stygias vocant, quam-
uis hæ illâ multo validiores ſint. Idcirco de ijs aliqua diſputare poſt
cineres, non erit incongruum; ſi vobis placuerit hoc, vt ita di-
cam, liquidi ignis, ſeu igneæ aquæ, genus pauliſper contempla-
ri; neque enim res eſt planè inutilis. Cardanus Opuſc. Medic. Senil. lib. 1. de Dentibus cap. 1. pag. mihi 14. vbi de curatione dentium,
ait. At pręcipua ſunt, & ſinè malitiâ, Aquę Separationis, quę
vim ignis habent, Salis nitri, atque aluminis, quorum altero
calefacit, altero adſtringit. Nullus primùm eſt dolor, ſeu ſuper
gingiuam, ſeu dentem ponatur, quanquam ſuper gingiuam po-
ſita ſtatim illam dealbet, & fumum, velutignis vrens, efficiat. Quinimmo duo habet pręcipua, primum, quod corruptum à ſano
ſeparat, atque corruptum extrahit, ſanam partem confirmat; ſi-
cut in dente meo anteriore dextro atque ſuperiore, cum mouere-
tur, nec durum quicquam premere poſſet, ſquammam eduxit
quartę parti dentis ferme coęqualem ab imo vſque ad radicem,
reliquum firmauit, & ſanum reddidit. Secundum, quod dentes,
qui per illam excidunt, quoniam, quod ſanum eſt, ab eâ non vi-
tiatur, iterum redeunt, ac renaſcuntur, modò radicis por-
tio aliqua ſit incorrupta; ea enim naturali vi incrementum ac-
cipiens, liberaque à putrefactâ parte, dum in dies auge-
tar, dentem producit, ſed non eminentem à gingiuâ, ve-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer