Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decima horis intumeſcit, & quinque horis detumeſcit. Vbi fluxus bre-
uior eſt refluxu, indicat procul venientem a quam aliquod tempo-
ris ſpatium inſumere antequam perueniat, & detumeſcente ma-
teriâ, quę ęſtum efficit, ſtatim refluere: At vbi fluxus refluxu lon-
gior apparet, id accidere poteſtex eo, quod ex materię fermente-
ſcentis intumeſcentiâ aquę in oppoſitas plagas decurrunt, tum
illâ detumeſcente, cum aquę in depreſſiorem locum refluere inci-
piant, ſibi ex aduerſo occurrentes attolluntur, at que ſe inuicem
reflectunt, adeoque iterum fluunt ad litus, ex quo refluere incępe-
rant. Quanquam non negauerim materiam illam fermenteſcentem,
quam in maris fundo ſtatuimus, ita diuerſam eſſe poſſe, vt alia qui-
dem feruorem facilè concipiens paucioribus horis intumeſcat, & lentiùs detumeſcat, alia verò paulo diutiùs in fermento ſit, & fa-
ciliùs ſubſidat. Communiter tamen fluxuum atque refluxuum
tempora videntur eſſe ęqualia; flux uum enim initia ſunt Lunâ aut
fupra Horizontem Ortiuum aſcendente, aut infra Occiduum ſe
occultante; refluxus autem incipiunt Lunâ Circulum Meridianum
attingente: quæ puncta initiorum dicuntur puncta debilia fluxûs,
aut refluxûs; quia robuſtior & incitatior æſtus, in quo notabili-
ter aquæ creſcunt, aut decreſcunt, tunc contingit, quando
Luna dimidium curſum peregit aut ab Horizonte ad Meridianum,
aut à Meridiano ad Horizontem; quæ dicuntur puncta fortia fluxûs
aut refluxûs.

Grad. *Nihil eſt tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile*,
rectè aiebat aliquando Cicero. Hæc quidem à veri ſimilitudine non
videntur abeſſe: ſed adhuc explicandum ſupereſſet, quare fluxus in-
cipiant Lunâ Horizontem attingente, refluxus autem, quando ad
circulum Meridianum venerit; quare fortiores ſint in Nouilunio
ac Plenilunio, quàm in Quadraturis.

Maur. Non hìc plenam de Maris æſtu diſputationem inſtitui-
mus, ſed breui declinatione à propoſito, ex occaſione cinerum in
phialâ aquę plenâ commotorum in ipſo Nouilunij puncto, deflexi-
mus ad fermentationem, quę fieri poteſt in maris fundo, vbi apta
fuerit materia, quæ recipiens Lunę expirationes agitari incipiat,
& intumeſcere. Sicut autem aliqua corpora faciliùs admittunt
ſtyli cuſpidem, ſi obliquè feriantur, quàm ſi ad perpendiculum,
ita fortaſſe Lunares halitus obliquè incidentes in a quam, quando
illa eſt horizonti proxima aut aſcendens aut deſcendens, faciliùs ſe

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer