Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decima certum videtur, cum neque lacus, neque fontes, etiamſi ſalſi ſint
ſimilem in motu reciprocando conſtantiam ſeruent; & ſi qui putei
alicubi deprehenduntur cum mari intumeſcere, ac detumeſcere,
cenfentur aquas è mari per cuniculos accipere, aquâ ſe in vnam
ſupe rficiem horizonti parallelam librante. Luna autem non adeò
inæqualiter litorum, ac maris, tractus varios reſpicit, vt hinc
tanta æſtuum inæqualitas, quanta obſeruatur, oriri queat. In
Palude Mæotide, Ponto Euxino, Propontide, Ægæo, Caſpio, & Balthico, vbi ſe illi inter Noruegiam & Daniam Oceanus infun-
dit, nullus percipitur notabilis æſtus. In litore Africæ à freto Ga-
ditano ad Tropicum Cancri, in litore Mexicano, Cubæ, & vicina-
rum Inſularum, æſtus eſt exiguus. Mediterraneum mare in Ligu-
ſtico Litore alicubi vix ſenſibiliter intumeſcit, alibi verò, vt in
portu Maſſilienſi, valdè parum teſtante Scaligero. Mediocris eſt
in Atlantico circa Ter [?] eras, & in Mediterraneo ad oram Hiſpani-
cam. Sed valdè notabilis in Noruegiâ, Daniâ, Hollandiâ, Flan-
driâ, Angliâ, in litore Britannico, Aquitanico, Cantabrico, Lu-
ſitano, in litore Africę Occiduo à fluuio Nigro ad promontorium
Bonæ ſpei, ad Inſulam S. Thomæ ſub Æquatore, in freto Ma-
gellanico, in Oceano Pacifico ad Panamam, in Mediterraneo ad
Litus Africæ, in freto Siculo ſeu Mamertini. In Ægæo Euripus in-
ter Aulidem & Eubœam Inſulam (qui non ſepties ſingulis diebus
reciprocatur, vt lib. 8. Decadis 3. habet Liuius, ſed quater tan-
tùm ſingulis diebus mutatur, duplici nimirum fluxu, & duplici
refluxu, vt teſtatur Petrus Gyllius ex eorum relatione, qui ibi
molas habent) valdè intumeſcit; & in noſtro hoc Sinu Adriatico
tantus eſt æſtus, vt dicatur aliquando aqua ſumpſiſſe incremen-
tum duarum Orgyarum, hoc eſt pedum duodecim. At Caleti,
& per vniuerſam exinde Flandriam, Zelandiam, Hollandiam, ma-
re octodecim ferè pedes attollitur, immò, vbi litora ad ſe inuicem
accedunt, & in vaſtum aliquem ſinum expanditur, longè altiùs
aſſurgit: quin & alicubi modum omnem excedere videtur, vt Bri-
ſtoniæ in Cornubiâ, vbi ad ſexaginta, & Maclouiæ in Gallo-Bri-
tanniâ, & S. Michaelis in Normannia, vbi ad nonaginta Roma-
nos pedes aſcendit, vt apud Guicciardinum me legiſſe memini in
Deſcriptione Generali Belgij, vbi de Oceano diſſerit; In hac verò
æſtuum varietate mihi non videor ſatisfacere, ſi ad aqueos montes
à Lunâ culminante per Magnetiſmum attractos confugiam; ab ho-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer