Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decima *labitur, & ſubſidet, ſimulque bumorem in ſe per cauorum*
*ſuorum opportunitatem admittit. * Quibus & illud adderem, quod
ex cinere educitur Sal, hic autem per interualla particularum
aquæ penetrans ita illi admiſcetur, vt ea non indigeat ampliore
ſpatio; ex cinere verò eductus Salrelinquit inter particulas terreas
locum aquæ; ac propterea terra aquæ ſalſæ particulis imbuta, ex-
cluſo aëre, in fundo vaſis ſubſidit. Cum autem aqua ſalſa craſ-
ſior ſupra vaſis labra magis intumeſcere, & aſſurgere poſſit,
quàm ſimplex aqua dulcis, hinc eſt, quod vas cinere plenum ad-
mittat tantum aquæ, quantum ſufficeret ad occupandam vaſis
inanitatem.

Grad. Hæc aquæ & cinerum commiſtio in mentem mihi reuo-
cat praxim aliquorum, qui, vt florum ſemina terræ vtiliùs man-
dent in elegantiorum florum ſpem, punctum expectant, quo Lu-
na, luſtrato ſuo curſu, Solem conſequitur. Hoc verò nouæ Lu-
næ momentum non ex Mathematicorum Ephemeridibus petunt,
ſed phialam obſeruant, in qua cineribus aqua ſupereminet: vbi
enim ex fundo cinerum paruas bullas ad aquæ ſuperficiem emer-
gere viderint, Lunam in eodem Zodiaci gradu cum Sole coniungi
intelligunt, eoque temporis puncto, quæ manu continent ſemi-
na, in paratam terram dimittunt. Sunt qui hanc in rem ex vi-
tium ſarmentis cinerem parant; ſed alij obuijs quibuſque cineri-
bus ex foco vtuntur; & ipſe elegantiſſimos flores duplicatis folijs
hac arte procreatos vidi: fortaſſe quia ſicut oſtrea & conchylia
omnia cum Lunâ creſcunt, etiam ſemina vberiùs fœcundum
humorem combibunt. Non eſt tamen diſſimulandum id,
quod iſti florum cultores ſincerè aſſerunt, aliquando fruſtra
expectari Nouæ Lunæ punctum, quia ex cineribus nullæ erum-
punt bullæ.

Dand. Cineres illos à Lunâ concitari, videtur manifeſtum; ſed
aliquando expectationem fruſtrari poſſunt, vel quia iam ſint effę-
ti, & careant ſalibus, qui à Lunâ excitati, ſuo motu agitantes ma-
teriam, ſinant in bullas expirare leues aliquas particulas; vel quia
ſint minùs excocti, quàm oporteat, ideoque nequeant à lunaribus
effluuijs ſalinæ particulæ commoueri, vtpote adhuc colligatæ cum
alijs particulis.

Maur. An ex Nouâ Lunâ halitus in cinerem deſcendiſſe putatis,
qui ſalinas particulas extimularent in motum?

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer