Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis nobilitate tiam, ignis ſpecie, multis locis deſcribunt, quòd ignis multas Diui-
næ, ſi dictu fas eſt, proprietatis, vt in ijs quæ videntur, imagines ac
ſpecies præ ſe ferat. Ignis enim, qui ſenſu percipitur, in omnibus & per omnia ſinè admiſtione funditur, ſecerniturque à rebus omni-
bus, lucetque totus ſimul, & abſtruſus eſt, incognituſque manet
ipſe per ſe, niſi adhibeatur materia, in qua vim actionem que ſuam
declaret: cohiberi, vincique non poteſt, nec videri: omnia ipſe per
ſe obtinet; ea, in quibus fuerit, ad vim ſuam actionemque commu-
tat: ſui ipſius particeps facit, quicquidipſi propius quoquo modo
adhibeatur: renouat omnia vitali calore, illuſtrat aperto lumine: teneri non poteſt, nec miſceri: diſſipandi vim habet, commutari
non poteſt; ſurſum fertur, celeritate magnâ eſt præditus; ſublimis
eſt, nec humilitatem vllam ferre poteſt: immobilis eſt, per ſe mo-
uetur, alijs motum affert: comprehendendi vim habet, ipſe com-
prehendi non poteſt: non eget altero: clam ſe ampliſicat: in mate-
rijs, quæ ip ſius capaces ſunt, magnitudinem ſuam declarat: vim
efficiendi habet, potens eſt: omnibus præſto eſt, nec videtur: ſi ne-
gligitur, non eſſe videtur: attritu autem, quaſi irritatione qua-
dam, naturaliter ac propriè repentè exiſtit, rurſumque ſenſum fu-
giens euolat: in omnibus ſui communionibus minui non poteſt. Multas etiam alias ignis proprietates inuenire poſſumus, quæ pro-
priæ ſint, vt in imaginibus ſenſum mouentibus, Diuinæ actionis. Hactenus verba ſunt S. Dionyſij, quæ placuit legendo percurrere,
tum vt intelligatur ignem multis Diuinitatis notis atque veſtigijs
inſignem optimo iure ad Numinis maieſtatem ſigniſicandam aſſu-
mi, tum etiam vt breui in conſpectu poſita plurium eius proprieta-
tum deſcriptio nobilitatem euinceret, quæ fuit noſtræ huius diſſer-
tationis argumentum.

Gratias plurimas Dandulo ob tam luculentum D. Dionyſij teſti-
monium habuerunt Maurocenus & Gradonicus; cumque velut ex
improuiſo, tot enumeratæ ignis proprietates ampliſſimam exhibe-
rent diſſerendi materiem, En ſanè, inquit Maurocenus, iucundiſſi-
mum noſtris collocutionibus argumentum. Non vtique malè fe-
riati ſequentibus diebus horas collocabimus in Ignis contempla-
tione; magnus enim mihi ſe videtur aperire campus ad philofo-
phandum, nobis præſertim, qui nullius magiſtri in verba iuraui-
mus, nec vlli addicti ſententiæ, ſolius veritatis veſtigia inda-
gamus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer