Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Grad. Hoc mihi quidem nullo experimento conſtat; facilè tamen
in eam ſententiam venio, vt id mihi perſuadeam; ſi nimirum huiuſ-
modi cinerum Sales ſaliuæ humore diſſoluti penetrent ad dentis
exeſi radicem, eiuſque extremum nexum adeò tenerum ac mollem
efficiant, vt leui negotio ſeiungi poſſit à mandibulâ. Nam & cor-
nua longâ coctione molleſcunt in aquâ addito modico cinere; & Palladius de re ruſtica. lib. 2. tit. 16. de Nuce iuglande transferendâ
loquens ait, Fimo bubulo ima planta tingenda eſt, *ſed meliùs ct-*
*nis aſpergatur in ſcrobibus, ne calore ſtercoris aduratur, nam ci-*
*nis creditur vel corticis teneritudinem procurare,* vel fructuum
denſitatem afferre. Sal quippe aquæ vnitus, cum in corporis cœ-
teroqui duri poros ſe inſinuat, illius fibras flexiles efficit, vnde
oritur mollitudo locum dans comprimenti, aut etiam aliquando
cedens diſtrahenti. Herba creſcit in Noruegiâ propiùs accedens ad
iunci formam, Oſſifragam vocant, quæ ſingularem habet vim
emolliendi oſſa iumentorum, quæ illâ veſcuntur, & vſque adeò bo-
ues ad ambulandum fiunt inepti, vt elumbes videantur, nec veſti-
gium facere valeant: Suſpicio eſt ibi deliteſcere mineram Plumbi
aut Mercurij. Illud autem mirum, quod mollia iumentorum oſſa
firmantur, ſi alterius iumenti, quod perierit, ſic emollita oſſa come-
derint; quaſi ad ſe rapiant oſſa mortua comminuta particulas oſſi-
fragæ, quæ emolliebat oſſa viuentia.

Maur. Magna ſanè inter humorem aqueum atque Salem inter-
cedit cognatio, adeò vt & humor in concreti ſalis particulas, & ſal in aquam ſe inſinuet, à qua defertur, quocunque illa fluitans
penetrat, niſi iterum ſeparetur. Sic humidâ tempeſtate Sal tabe-
ſcit, & fit grauior, addito ſibi vapore, Sal verò in aquam inie-
ctus diſſoluitur, & ita aquæ particulis immiſcetur, vt pellucidior,
ac magis perſpicua ſit aqua ſalſa, quàm dulcis, ſi cœtera ſint pa-
ria, neque cum ſale ſordes inijciantur. Quærunt aliqui cum Ari-
ſtotele Probl. ſect. 25. quæſt. 8. vnde contingat *cineris & aquæ tan-*
*tundem ſimul uas idem capere poſſe, quantum plurimum utriuſ-*
*que ſeorſim infuſi capiat? * Et cum eodem Philoſopho reſpondent. *Cineris enim complur a caua & inania eſſe videntur, quibus aqua*
*ſeſe inſinuat, vt quæ tenuior ſit: & conſtipat verò, ſpiſſatque ar-*
*ctiſſimè, quoniam particulatim conſtipatio agitur; denſantur*
*enim, adductanturque omnia pleniùs, cum paulatim conſti-*
*patur, quàm cum vniuerſa: quod cum ita fiat, cinis col-*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer