Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cineribus. quos nimirum allicit odor, & in retia ind ucit; cineres autem iuglan-
dium vtique aliquid faciunt ad maioranæ & caſei odorem tempe-
randum; idque non niſi ratione ſalis, quem cineres illi con-
tinent.

Dand. In cinere particulas ſalinas, licèt cum terrâ permiſtas,
plurimum tamen libertatis nactas, ſatis declarant Lixiuia, in qui-
bus ſal aquæ facilè iungitur, & terra ſubſidit; idcirco etiamſi à
terrâ non ſeiungantur ſales, poſſunt tamen vim ſuam exerere, aliaſ-
que ſibi vnire particulas, quas vtique apprehendere non valebant,
quando cum cœteris principijs colligati conſtituebant corpus, an-
tequam combureretur. Huius rei luculentum experimentum ſup-
peditare nobis poterit Calx viua communis, quæ eſt veluti cinis
reliquus ex ſaxo combuſto. Calcis viuæ communis contuſæ, & cribratæ ſeſcuncia commiſta eſt pari ponderi ſulphuris communis
contuſi pariter & cribrati: in vaſe fictili lati fundi miſtura hæc ex-
poſita eſt igni, ac ferreo bacillo iugiter agitata vſque adeò, vt om-
nino abſumeretur ſulphur: qua calcinatione peractâ, cum iterum
expenderetur calx, inuenta eſt ſuo ponderi addidiſſe ſcrupula de-
cem cum dimidio: inſtitutâ autem denuo calcinatione, cum com-
miſta fuiſſet alia ſulphuris ſeſcuncia, demum abſumpto ſulphure
nihil incrementi in pondere accepiſſe calcem deprehenſum eſt, ſed
retinuit ſcrupula illa 10{1/2}, quæ primùm acquiſierat. Hinc vide
tur colligi poſſe, dum vi ignis diſſoluerentur ſulphuris particulæ,
aliquas fuiſſe à calcis ſalibus apprehenſas, quæ quoniam graues
ſuapte naturâ erant, calcis pondus auxerunt: quia verò tot fue-
rant in primâ calcinatione apprehenſæ, quot retineri poterant à
ſalibus, ideò in ſecundâ omnes ſulphuris particulæ abire permiſsæ
ſunt, nec factum eſt calci vllum grauitatis additamentum. Por-
rò additas fuiſſe ſalibus ſulphureas particulas, & ab ijs de-
tentas, manifeſtum fuit, cum affuſa aqua communis, & aliquoties agitata, poſt dies quindecìm ſulphureum fœtorem
halabat; vbi ſcilicet ſoluti ſales in aquâ dimiſiſſent ſulphureas
particulas.

Maur. Quod præſtant calcis viuæ ſales, cinerum ſalibus non
videtur denegandum; quare & horum ſales ſibi ſulphureas parti-
culas vnire valent; non quidem omnes, ſed quæ peculiari affini-
tate ſpectant ad certos ſales: vt enim ſæpiùs diximus, neque om-
nes ſales, neque omnia ſulphura eâdem ſpecie continentur aut Sa-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer