Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decima nus non audent cinaræ radices cineribus obuallatas attingere, qua-
tenus os cinere implere iniucundum eſt; quia id præſtaret quilibet
alius cinis, nec opus eſſet ficulneos ramos comburere, vt habea-
tur cinis: ſin autem, quia acer ille cinis cutim vellicat, ac vi
mordaci pruritum excitat; non ita præcipuè ficulneo conuenit,
quin etiam alijs cineribus vis eadem tribui poſſit: Nam, teſte Pal-
ladio lib. 1. tit. 35. *Mures ruſticos, ſi querneo cinere aditus eorum*
*ſatures, attactu frequenti ſcabies occupabit, acperimet: * quo eo-
dem Authore, *Formicas abiges, cochlearum vacuas teſtas ſi vſſeris,*
*& eo cinere for amen inculces. *

Maur. An cinis ficulneus terreno humore imbutus mures depel-
lat odoris (illis quidem intolerabili) fœditate? non enim omnia
omnibus animantibus æquè benè, aut malè olent. Pluribus certè
felium odor grauis non eſt; at non item muribus, qui arrodere non
audent ſemina priùs reſperſa cinere muſtelæ, aut felis, diluto, ſi
Plinio credimus lib. 18. cap. 17. *Mures,* ait, *abiguntur cinere mu-*
*ſtelæ, vel felis, diluto, & ſemine ſparſo, vel decoctarum aquâ: *
*ſed redolet virus animalium eorum etiam in pane. * Odor igitur in
cineribus aliquis ineſt. Quid ergo, ſi ficulneus cinis muribus fe-
lem redoleat, aut muſtelam, cum quibus non conueniunt? Ex
Mizaldo de ſecretis hortorum. *Multi in ficulneo lixiuio proijcien-*
*da ſemina præmacerant. * Vtrum ad tutelam, an ad fœcundita-
tem, incertum. Audiui narrantem ſe legiſſe à Cornelio Agrippa
ſcriptum, Si cerebrum muſtelæ coagulo addatur, à muribus non
attingi caſeos, neque corrumpi vetuſtate: id quod, niſi inter
familiaria Authori illi commenta reijciatur, tribuendum videtur
infeſti animalis odori, quem ferre non poſſunt: ideoque fortaſſe
ſimiliter ex ficulneo illo cinere terrâ obruto particulæ aliquæ ſa-
linæ humore diſſolutæ halitum emittunt ſiuè muribus fœtoris
acerrimi, ſiue qui cum ſpiritu attractus in pulmones, præcor-
dia vexet.

Grad. Salem, quem cineres continent, ſi ab admiſtâ terrâ li-
beretur, poſſe ſulphureas particulas aut Spiritus, proximorum
corporum in motum incitare, & ſibi vnire, atque adeò ſiue gra-
tum, ſiue tetrum odorem gignere, mihi facilè perſuadeo: Nam
ex Tarentino, Nuces iuglandes ad cinerem exuſtæ, & cum maio-
ranâ tritæ, atque cum pane puro aquâ madefacto, caſeoque ca-
prino, in maſſas coactæ, opportunæ ſunt ad Thynnos capiendos:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer