Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decima agros certiùs adhiberi poſſunt, non ſolùm, quia eorum aliqui ſalem
Nitro homogeneum continent (nam inter Nitri artificioſi ſpecies
enumeratur, quod ex combuſtâ quercu aut robore paratur) ſed quia
ſal ille ex reliquijs plantarum vegetabilis eſt, adeoque facilis, vt na-
turam alterius plantæ conſtituat, vtpote non parùm affinis germini-
bus, quæ terra proferre conſueuit.

Grad. Reseſt Braſilienſibus nota, qui, teſte Georgio Marcgrauio
hiſt. nat. Braſil. lib. 2. cap. 16; arundines contuſas, ex quibus ex-
preſſus eſt ad conficiendum ſaccharum ſuccus, in cumulos con-
gregant; accenſis, atque igne conſumptis cumulis, reliquo cinere
ad ſtercorandos agros vtuntur. Qua in re conſentiunt veteribus
Tranſpadanis, quibus cineris vſus adeò placebat, vt antepone-
rent fimo iumentorum, quemadmodum habemus ex Plinio lib. 17. cap. 9. Addit autem Marcgrauius, *Hæc arundineta deſtruit in-*
*cendium, præcipuè tempore æſtiuo, tunc enim ad radices vſque*
*conſumit: poteſt tamen ex parte damnum reſarciri, ſi pluuio ſuc-*
*cedat post combustionem: * quia videlicet pluuia ex cineribus ſa-
lem educit, ac telluri inſinuat, iſque incidens in concipien-
tem, comprehendentemque naturam, quaſi vim ſeminis obti-
net ad nouas radices gignendas, quippe qui ſibi vnit, quas proximè
inuenit cognatas particulas, quibus permiſtis conflatur radix
arundinis.

Dand. Vim hanc vniendi ſibi cognatas particulas, ſali cinerum
tribuendam facilè concedo: Nam ex Columella lib. 12. cap. 31. *Si quod animal in muſtum deciderit, & interierit, vti ſerpens,*
*aut mus, ſorex-ue, ne mali odoris vinum faciat, ita, vt repertum*
*corpus fuerit, id igne aduratur, ciniſque eius in vas, quò decide-*
*eat, frigidus infundatur, atque rutabulo ligneo permiſceatur: ea*
*res erit remedio. * Quî enim fieri id poſſet, niſi ſal cinerum ſibi ite-
rum vniret aliquas cadaueris illius particulas, quæ vinum vitiare
potuiſſent illi admiſtæ?

Maur. Quadam affinitatis coniunctione deuinciri particulas ali-
quas corporum cum certis ſalibus, ita perſpicuum fit ex his, quæ
videmus, vt omnino negari nequeat. Quicquid ſit, quod ſali-
bus omnibus ſiuè ex animalium, ſiue ex plantarum cinere eductis,
& ad pondus drachmarum duarum cum ſemiſſe aſſumptis, parem
purgandi facultatem ineſſe contendant aliqui, quaſi ſimiliter ex-
ſtimulent facultatem expultricem, ſicut pharmaca lenientia. Cœ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer