Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cineribus. agro enaſcatur; hoc tamen obſeruari, vbi in taliter diſpoſito agro
dup lex facta fuerit meſſis, vna quidem frumenti, altera auenæ,
dein per ſeptem annos agrum iſtum incultum relinqui. Hæc ille. Sed & vitibus quoquè fertilitas cinere conciliatur; ſi enim
fertiles non fuerint, earum radicibus cinerem acri aceto ſuba-
ctum apponendum, quo rigentur, & oblinantur, docet Plinius
lib. 17. cap. vlt.

Dand. Cinerum vim ad fœcundandum ſolum maximè com-
mendat Inſula Materia in Atlantico Oceano antè Fortunatas ſita,
quæ intermiſſâ nauigatione diu latuit, & ſuperioris ſæculi decimi-
ſexti anno vigeſimo reperta *inde nomen accepit, quod, totam cùm*
*ſyluæ occupâſſent, materiâ abundabat. Itaque igne ſubdito ſeptem*
*annis tenuiſſe incendium ferunt, eaque ratione culturæ aper-*
*tam adeò felici gremio mandata excepiſſe ſemina, vt mul-*
*tis deinceps annis in ſexageſimam frugem multiplicata red-*
*diderit. *

Maur. Salibus, & Nitro præcipuè, fœcunditatis pręrogatiua
conuenit, ideoque Nilus *amnis fætifer* à Plinio lib. 14. cap. 20. dictus fuit, quòd eius aqua Nitrum contineat, atque ex illius
potu Ægyptiæ mulieres adeò fœcundæ fiant, vt ſeptenos partus
vnico vtero gerere dicantur: propterea Ptolemæus cognomento
Philadelphius ſecundus Ægypti Rex cum, teſte Polybio, filiam
Berenicem Antiocho Syriæ Regi vxorem dediſſet, Nili aquam,
quam ſolam biberet, ei miſit. Neque aliam ſubeſſe cauſam pu-
tandum eſt, cur Nilus cum Ægyptum æſtate obrutam oppletam-
que tenuerit, mollitos & oblimatos agros ad ſerendum relinquens
celeberrimæ fertilitatis ſpem faciat: nam & ipſis ſeminibus vtile
eſſe nitrum cenſetur, non ſolùm vt legumina facilè coquantur, ſi
antè ſationem nitrum cum lætamine aruis committatur, verùm
etiam ad vberiorem prouentum, ſi nitro ſemina imbuantur; cum
ſcripſerit Virgilius lib. 1. Georg. *Semina vidi equidem multos me-*
*dicare ſerentes, Et nitro prius, & nigrâ per fundere amurcâ. *
Nec experientia fruſtrata eſt quoſdam, qui collectam ex ſterquili-
nio defluentem aquam nitro miſcuerunt, atque igne excoctam,
donec tertia pars in vaporem abijſſet, ſponte ſuâ frigeſcere permi-
ſerunt; tum in reliquâ aquâ maceratas triduo fabas terræ com-
miſerunt; euentu enim non pœnitendo vberrimos fructus college-
runt. Cineres tamen, meâ quidem ſententiâ, ad fœcundandos

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer