Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Decima miſcendas, vniendaſque cum humore cœteras particulas, quibus
planta alenda eſt; quæ propterea meliore ſucco abundans fru-
ctum præbet vberiorem: quemadmodum & animalia ex cibo in
laudabilem chylum ſubacto ſaginantur. Neque aliunde oriri pu-
to, quod foſſionibus fit terra fæcundior, niſi quia ſales extimæ fa-
ciei adhærentes, in ea conuerſione radicibus plantarum propiùs
admouentur, vt vnâ cum humore reliquæ particulæ extimulatæ
faciliùs ſe radicum meatibus inſinuent. Hoc verò potiſſimùm præ-
ſtant pluuiæ diluentes conſperſum cinerem, cuius ſalem ſecum de-
uehentes terram penetrant. Nihil detraho meritæ laudis Virgilio
canenti lib. 1. Georg. Sæpè etiam ſteriles incendere profuit agros,
Atque leuem ſtipulam crepitantibus vrere flammis; Siue indè occultas vires & pabula terræ
Pinguia concipiunt; ſiue illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exſudat inutilis humor: Seu plures calor ille vias, & cœca relaxat
Spiramenta, nouas veniat quà ſuccus in herbas; Seu durat magis, & venas aſtringit hiantes,
Net tenues pluuiæ, rapidi-ue potentia Solis
Acrior, aut Boreæ penetrabile frigus adurat. Præcipuam tamen fæcunditatis cauſam cineribus ex combuſtâ ſti-
pulâ relictis adſcribendam dicerem; quicquid enim ſalis in ſtipulâ
eductum eſt ex agro, in eiuſdem ſinum recidit, pluuiâ illum ex
cineribus iterum extrahente. Et ſanè hæc conſirmata videntur ex
ijs, quæ habet Childrey in Hiſtor. Nat. Angliæ pag. 18; vbi de
Prouincia Cornvvalliæ loquitur; ait enim, Menſe Maio agricolæ
demetunt omnes herbas in agris natas, in quibus ſementem face-
re cogitant: diſponunt demeſſas in monticulos, vt citò à ventis & Sole ſiccentur; ſiccatas in cineras redigunt, & cum ſabulo ma-
rino (pag. 37. notat incolas obſeruâſſe ſabulum marinum multo
magis conducere ad fœcundandum agrum propter adiunctam ſal-
ſedinem, quàm ſabulum ex terrâ, & fertilius adhuc ſabulum,
quod non circa litora maris, ſed ex profunditate ipſius extrahi-
tur) miſcent: Mixturam hanc paulò ante granorum iniectionem
agris inſpergunt. Mirabiliter hoc calefacere aiunt radices frumen-
ti, vt copioſiùs producatur; hanc verò cinerum & ſabuli marini
mixturam adeò fœcundare terram, vt ſi in nimiâ copiâ aſperga-
tur, vnâ cum frumento incredibilis herbarum numerus ſimul ex

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer