Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cineribus. ſteriles agros, & plus æquo paluſtres ac vliginoſos ſalis conſper-
ſu feraces factos fuiſſe; ſale videlicet humorem nimium ſiue in
agris, ſiue in corporibus, abſumente.

Dand. Sed quanto ſale opus fuiſſet, vt opimum corporis habi-
tum ad gracilitatem adduceret duorum illorum, quos ex Nicolao
Neandro deſcribit Io: Riolanus fil. Enchirid. Anatom. lib. 2. cap. 4. in Conſid. Medic. *Rabbi Eleazar, inquit, & Rabbi Iſmæl babue-*
*runt ventres tam groſſos, ut, cum ſtarent erecti conuerſis facie-*
*bus, & uentribus contiguis, duo ualidi boues potuerint inter eos*
*tranſire neutrum contingendo: * aut Franciſci illius Erhardi, cuius
cadauer ex Epitaphio (quod Durlaci inueniri teſtatur Cruſius in
Annal. Sueu. par. 3. lib. 12. cap. 11.) conſtat æquâſſe pondus
ſex centenariorum, hoc eſt vnciarum 9600, ſiue librarum
Romanarum octingentarum, tributis in ſingulas libras vn-
cijs 12.

Grad. Sui, ne putreſceret, animam ipſam pro ſale datam eſſe
dicebat Chryſippus apud Ciceronem de Nat. In his, quos com-
memorâſti, non aliam ſalis energiam, quàm ne putreſcerent,
exhibuiſſe videtur anima. Cœterùm ad fœcunditatem ſal pluri-
mum valet. Scio equidem, Tyrannorum ædibus ſolo æquatis,
aream fuiſſe à Veteribus ſale conſperſam, & deſtructam ab Abi-
melech vrbem Sichimorum Iudic. 9. 45. *ita ut ſal in eâ diſpergeret,*
ad extinguendam eorum memoriam; quaſiſalis nunquam rena-
ſcentis ſterilitatem ijs imprecarentur. Verùm ita nimia ſalis co-
pia adurit germina, vt tamen ſi ille fuerit congruâ aquâ dilutus,
non modò ſterilitatem non inferat, ſed fœcunditatem maximè
conciliet. Sic à Palmâ ſalſum ſolum diligi ſcripſit Plinius lib. 13. cap. 4. adeò vt, *Vbinon eſt tale, ſalem aſpergant, non radicibus,*
*ſed paulo longiùs; * cauentes nimirum, ne ad radìces veniat ſal, niſi
quem humor deferat. Oleæ pariter ſalſo ſolo gaudentes, ſi plu-
uia faueat, vberiorem prouentum ferunt; immò quibuſdam fa-
miliare eſſe audiui oliueti fœcunditatem extimulare addito ſin-
gulis plantis triente modioli ſalis, atque affuſâ aquâ ſalſâ, tum
agro diligenter occato, & pluuiâ aquâ identidem inſperſo. Non igitur mirandum ex cineribus pingueſcere agros, plu-
uijs cinerum ſalem ſoluentibus, atque illo glebas imbuen-
tibus.

Maur. Iuuat videlicet Salis calor & motus ad exquiſitiùs per-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer