Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. in Tabernaculo ſeptem luminibus irradiantem, & in Salomonis
Templo candelabrum aureum totidem haſtilibus ſingulas lucernas
ſuſtinentibus conſpicuum: Et apud nos Chriſti ſectatores inter
Catholicæ Eccleſiæ ritus, multiplex eſt cereorum & lampadum
vſus, qui priſcis temporibus tantus fuit, vt ſolennem Chriſti Re-
ſurgentis diem (cuius peruigilium teſte Gregor. Nazianzeno orat. 2. in Paſcha. ἱπὸ πλουείω φωτὶ, magnâ luminis copiâ, celebraba-
tur) primi illi pietatis antiſtites ἐπιλ@Χύιου ἡμε ραυ, quaſi lucerna-
rium diem indigitarent, vt ait Nicephorus lib. 8. cap. 37. Quid? quod ipſum Deum igne conſtare opinati ſunt plures; vt de Plato-
ne narrat S. Iuſtinus Martyr in Admonit. ad Gentes. Et Stoici apud
Plutarchum lib. 1. de placitis Philoſoph. c. 6. Dei naturam deſinie-
runt, *Spiritum intelligentiâ præditum, igneum, formæ exper-*
*tem, & c. * & cap. 7. ſtatuit Democritus *Deum in igne globoſo, mundi*
*animam. * Quid autem hìc afferam Ethnicorum ineptias, aut ſu-
perſtitioſa mendacium Dæmonum reſponſa, quamuis, ſi vocum
ſono myſterium ſubſit, veritate non careant? *Apollo enim*, vt ha-
bet Lactantius lib. 1. diu. inſtit. cap. 7. *que m pr æter cœteros diuinum,*
*maximèque fatidicum exiſtimabant Ethnici, Colophone reſpondens*
*quærenti cuidam, Quis eſſet, aut quid eſſet omnino Deus, reſpon-*
*dit viginti & vno verſibus, quorum hoc principium eſt*

Α’υτοφυὴς, ἀδίδακΤος ἀ μήτωρ, ἀ ςυφέλικΤος,
Ο’ύνομα μηδέ λόγω Χωςούμευου, ἐν πυςὶ ναίων,
Τουτὸ Θέος.

Ex ſe ortus, non edoctus, ſine matre, inconcuſſus,
Nomen ne ratione quidem capiendum, in igne habitans,
Hoc Deus eſt.

Hæc tamen videri poſſent inania hominum commenta, niſi in Di-
uinis litteris paſſim ignis vocabulo ea, quæ ad Diuinitatem ſpe-
ctant, ſignificarentur, & Deus ipſe *Ignis con ſumens* diceretur; nec in re apud ſacros Bibliorum interpretes obuiâ immorandum eſt. Commodùm mihi ad manus eſt exiguum volumen S. Dionyſij
Areopagitæ opera complectens, quod ante pauculas horas coëm-
ptum nondum domum attuli: ex eo, ſi placet, ad huius noſtræ col-
locutionis clauſulam, & quidem maximè in rem noſtram, lineas
aliquot perlegam ex lib. de Celeſti Hierarchiâ. cap. 15. vbi ille ignis
proprietates commemorat, ob quas Diuinitatis ſymbolum videa-
tur. Sancti Theologi, inquit, ſummam & formâ carentem eſſen-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer