Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cineribus. tima magnâ copia profert, quotidiana experientia teſtatur hya-
lurgorum: ex quo cinere ſi quis ſalem eduxerit affuſâ aquâ mace-
rato, aut in lixiuium excocto, quod reliquum ſubſidit, ineptum eſt. Quantum autem ſalis in herbâ illâ (vtrùm ad Anthyllida Dioſcori-
dis referenda ſit, non diſputo) deprehendatur, argumento eſt, quod
paſtores inopiâ ſalis laborantes eam Soli expoſitam exſiccant, at-
que in puluerem contritam ſalis loco adhibent.

Dand. In cineribus ſalem ineſſe vel ipſi barbari montium incolæ
apud Sinas nôrunt, de quibus ab Authore Sinico Scriptum refert
Atlas Sinicus pag. 151. in XIV Prouinciâ Queicheu, *ſunt quidem*
*barbari, ſed ſimplices, ac ruſticè comes; ſale carent, cuius loco herbæ*
*Kiue exuſtæ cineres adbibent. * An autem cineres edulijs commi-
ſceant, an verò illos excoquant, vt ſalſa ſiat aqua ad parandos
cibos, incertum eſt; fieri enim poteſt, vt cineres illi inſuaues non
ſint, neque ciborum ſaporem corrumpant: quid? ſi cinerem etiam
non reſpuant tanquam medicamentum? cum & antiquis Roma-
nis cinerem in potu aſſumere, viſa fuerit res minimè abſurda, te-
ſte Plinio lib. 36. cap. 27. , vbi de Ignis medicinis loquens ait,
*Ad conuulſa viſcera, autcontuſa, ut M. Varro author est, ipſis*
*enim uerbis eius utar, Lix cinis eſt, inquit, foci: inde enim cinis*
*luxatis potus medetur, ut licet uidere, gladiatores, cum deluſe-*
*rint, hac iuuari potione. * Memini etiam à Mizaldo centur. 1. nu. 75. traditum, vaccarum vngulas ex prioribus pedibus abſtractas,
crematas, & in ſubtiliſſimum puluerem redactas, lac nutricibus
augere, ſi illis exhibeantur in iuſculo, vino, vel liquore alio ido-
neo. Ex quibus liquet ita in a liquibus cineribus admiſtam eſſe ter-
ram, vt abſque incommodo aſſumi poſſint cum cibo, aut potu: eſto
alij cineres ſint inepti.

Grad. Non omnium vtique cinerum eadem eſt ratio; pro Natu-
râ ſiquidem corporis, quod combuſtum in cineres deſijt, alia eſt
ijs, atque alia vis efficiendi, cum non eiuſdem generis ſint ſales,
ex quibus diuerſæ naturæ componuntur: in cineribus autem potiſ-
ſima efficacitas ſali tribuenda videtur; quandoquidem conſtat edu-
cto ex cineribus ſale reſiduam ſieri terram, vt plurimum, infirmam,
& parum vtilem; quamquam non ſemper omnes omnino particu-
læ ſalinæ ita extrahantur, vt remaneat terra prorſus ſincera, & omnis expers Salis. Quare cineres aliqui plus habent terræ admi-
ſtum, alij minus, qua retunditur ſalis vigor, quandiu illi permi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer