Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. gneus carbo, ſed hunc magis accendat follium flatus, illum ex-
tinguat; quia ſcilicet flatus in raro carbone propellit igniculos cę-
teroqui erupturos, vt ſubeant alios atque alios carbonis poros; at
in ſpiſſâ lapidis texturâ, igniculi in ſuperſicie agitati nequeunt
à flatu in interiores partes impelli, ſed potiùs exſufflantur. Sic
apud Ariſtotelem lib. de admir. audit. num. I I O. legimus. *Scyta-*
*rum Medorumque regio eſt, Thracia nomine, quam fluuius, cui*
*Ponti nomenclatura extat, inundare proditur, in quo lapides ar-*
*dentes deferuntur: verùm ligneis carbonibus contrarium effectum*
*conſequuntur; etenim follibus excitati quam citiſſimè extinguun-*
*tur, aquâ autem reſperſire fulgent, pulchriorique flammâ fla-*
*grant. Cæterùm cum comburuntnr, flagitioſam grauemque olentiam*
*bitumini proximam efficiunt: qua de re reptilia eâ in regione bis ar-*
*dentibus degere nequeunt. *

20. *DISSERTATIO DECIMA.*
De Cineribus.

GRad. Poſt heſternam de Ignis extinctione diſſertationem, de
Cineribus diſputandum videretur, nam ex Ariſtotele lib. 4. Meteor. ſumm. 3. cap. 2. *Combuſtibilia videntur eße, quæcunque cor-*
*porum in cinerem dißoluuntur. *

Dand. Ita ſanè; ſed non viciſſim quęcunque comburuntur, in
cineres rediguntur; vritur enim in fornace figulinâ ollæ incluſum
Cornu Cerui vſque ad albedinem, non tamen cinefactum, & ca-
lens adhuc in conueniente liquore extinguitur, ac poſtea teritur. In cinerem autem diſſoluitur id, quod comburitur, quando om-
nis humor, quo partes cohærebant, igne abſumitur; ſiuè id
contingat, quia res nuda igni obijcitur, & quicquid eſt volatile,
in auras elabitur, ſiuè quia materia in vaſe clauſo igneſcens com-
buritur, & quædam volatiles particulæ cum fixis retinentur, & figuntur. Quamuis verò Calcinatio à Geber definiatur rei per
ignem pulueriſatio per priuationem humiditatis partes coniun-
gentis, videtur tamen Calx à Cinere diſtinguenda; quæ enim
per ſe non ardent, & duriorem habent compagem Lapideæ du-
ritiei ſimilem, cuiuſmodi ſunt teſte ouorum, & conchyliorum,
coralia, lapides in animalibus nati, metalla, & mineralia, hæc

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer