Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignis extinctione. motum ſulphurearum particularum in ſanguine, qui in flammatus
dicitur.

Maur. Quod ad flammam attinet, & illud obſeruandum eſt,
quod aliquando contingit vehementi flammæ admoueri lucernam,
eamque accendi, ſed, dum retrahitur, extingui; motus enim
accenſi vaporis concitatiſſrmus illud idem in lucernæ flammâ mi-
tiore operatur, quod aèr ipſe flatu agitatus efficeret, diſſipando
tenuiorem illam flammulam. Huc fortaſſe reuocauerit aliquis id,
quod non rarò, nec inutiliter vſurpatur, cùm in camino accenſa
fuligo incendium minitatur; exploſo enim per camini tubum ſclo-
po extinguitur fuliginis flamma, quæ diſijcitur à vehementi motu
vaporis nitro ſulphurei ex pyrij pulueris accenſione. Quare in-
firma eſt ſimilitudo, qua Pelagius vtebatur ad arguendum S. Au-
guſtinum, qui docuerat, aliquando Deum permittere grauibus
peccatis pollui ſuperbos ad eorum ſuperbiam retundendam & ſa-
nandam. *Quid ampliùs dicam,* aiebat Pelagius, *niſi quia credi*
*poteſt, quod ignes ignibus extinguuntur, ſi credi poteſt, quòd pec-*
*catis peccata curentur? * Cui reſpondet S. Doctor lib. de Natura
& Gratia cap. 28. *Quod ſi ignes extinguere quiſquam non poteſt*
*ignibus, ſed tamen poſſunt, vt docui, dolores curari doloribus,*
*poßunt etiam, ſi quærat & diſcat, venenis venena depelli & *
*Nam, ſi & aduertit aliquando calores febrium quibuſdam calo-*
*ribus Medicinalibus frangi, etiam ignes ignibus fortaſſe concedes*
*extingui. *

Grad. Non pauca aliquando præter opinionem atqueid, quod
communiter & vt plurimum euenit, contingunt: flammam à
flammâ extingui paradoxum videtur, niſi ipſa flammæ natura
attendatur, quæ in vaporis accenſi motu conſiſtit; id verò, quod
minùs celeriter mouetur, à maiori & longè concitatiori abripi, at-
que abſtrahi, quid habet portenti? ideò flammam ab lucernæ el-
lychnio abſtrahi à maiore & concitatiore flammâ ex accenſis ſar-
mentis prodeunte, non eſt mirandum.

Dand. Semper quidem ipſa rerum natura attentè perpendenda
eſt, ſed multò certè accuratiùs, vbi de Igne agitur; neque enim,
qui ex particularum diſſolutione oriuntur effectus, ritè explicari
poſſunt, niſi natura, quæ in illarum complexione conſiſtebat,
inſpiciatur. Hinc quia alia eſt lapidis, alia ligni textura, fieri p o-
teſt, vt ardeat lapis bituminoſis particulis imbutus, ardeat & li-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer