Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. cylindrus; camque ſcaphij latera ambirent flammam, atque hæc
ſuo calore hinc & hinc plus ceræ liquaret, quàm poſſet exile el-
lychnium ſoluere in flammam, ſenſim liquata cera excreſcens
in ſcaphio, maximam ellychnij partem demerſam circumqua-
que obſidebat, atque imbuebat ſuo humore, nec erat igniculis
facultas ſe agitandi; propterea flamma ita minuebatur, vt demum
periret.

Dand. Vno verbo, quoties igniculorum agitatio impeditur,
ignis extinguitur: id quod non ſemper frigori tribuendum, quam-
uis hoc vim habeat conſtringendi, ac motum impediendi: pro-
pterea non aſſentior Flauiano apud Macrobium lib. 7. Saturnalio-
rum dicenti, *Quid aceto frigidius, quod culpatum vinum eſt? So-*
*lum enim hoc ex omnibus humoribus cr eſcentem flammam vio-*
*lenter extinguit, dum per frigus ſuum calorem vincit elementi. *
Aceto ſiquidem flammam extingui validiùs, quàm aquâ, ad-
mitto, & ad vſum comprimendi incendij ſeruatum ab Antiquis
acetum, manifeſtum eſt ex ff. de penu legata l. qui penum. vbi Vl-
pianus ait, *Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, niſi extin-*
*guendi ignis cauſà fuerit paratum: tunc enim eſui, potuique non fuit. *
Non tamen continuò frigidum eſſe acetum permitto. Scio pluri-
mos ex vino Spiritus euanuiſſe cum aceſceret, non tamen omni-
bus particulis inflammabilibus acetum caret, cum ex eo elici poſ-
ſit liquor æquè flagrans atque Spiritus vini; ſi videlicet ex plum-
bo in calcem excocto extrahatur Sal ope aceti deſtillati: quia enim
particulæ ſalinæ aceti vniuntur ſali ipſius plumbi, Spiritus vino-
ſi à Salium captiuitate liberantur; ideoque ſi extractus plumbi Sal
in Retortâ vrgeatur igne, Spiritus vinoſus propellitur in Recipiens,
qui conflagrabit, ſicuti Spiritus è vino eductus. Quare ex ipſius
aceti natura, non ex eius frigidâ qualitate petenda eſt vis compe-
ſcendi flammam; quia videlicet auolantibus ex vino Spiritibus
atque Sulphureis particulis non paucis, particulæ Salinę præualen-
tes confluxerunt, & exaltatæ ſunt in aceto: hoc autem corpori
ignito affuſum, in quo ſulphureæ particulæ agitantur, eatenus
flammam comprimit, quatenus aceti ſalinæ particulæ ſulphureis
ligni ardentis particulis commiſcentur, & vniuntur, earumque mo-
tum retardantes efficiunt, ne confertim erumpant, adeoque extin-
guitur flamma. Eadem planè eſt ratio, cur acetum ſiue intus ſuſce-
ptum, ſiue extrinſecùs adhibitum refrigerare dicatur, compeſcendo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer