Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ionis nobilitate. *bus dicunt. * An vt Deum ſuum præ oculis ſemper habendum, at-
que præcedentem, quaſi faculam præferentem, in omnibus ſe-
quendum explicarent: An vt quaſi Lucifer Auroram ferens præ-
cederet Solem, nam ipſe Rex Solis in morem coronâ radijs diſtin-
ctâ redimitus procedebat? An vt imaginem imperij, cui nihil,
quemadmodum & igni, reſiſtere valeat, oſtentarent? Quin & apud ipſos Cæſares ſupremæ maieſtatis inſigne fuiſſe ignem vel ex
eo liquet, quod Pertinax à milite populoque Auguſtus declaratus,
& in aulam imperatoriam per noctem deductus, *poſtquam diluxit,*
*in curiam ſe contulit, neque ignem ſibi præ ferri, neque vlla prin-*
*cipatus inſignia paſſus attolli, donec Senatus ſententiam ſcitare-*
*tur*, vt Scribit Herodianus lib. 2. Contra verò Nigrum ab exercitu
populoque in Syriâ ſalutatum Imperatorem atque Auguſtum, ami-
ctum imperatoriâ purpurâ, *præcedente etiam igni, in Antiochiæ*
*primùm templa, mox ad ſuas ædes deduxerunt*, vt eodem lib. 2. idem Author tradit: & ex lib. 7. in Gordiani inauguratione, cum
omnis imperatoria pompa adhiberetur, *ignis de more præfereba-*
*tur, vt ſpeciem fortunamque, exiguum ſanè ad tempus, Roma-*
*næ ciuitatis Garthago repræſentaret. * Id quod Cæſarum pariter
vxoribus conceſſum fuiſle perſpicuum fit ex eodem Herodiano lib. 1. Commodus enim Lucillæ Sorori natu maximæ, quæ fuerat L. Veri Imperatoris vxor, *priſtinum honorem reliquit vſurpandum; *
*nam & ſellâ imperatoriâ ſeſſitare in theatro, & ignem de more*
*præferri patiebatur. * Ignem verò inter cętera ſummi imperij atque
honoris inſignia ſupremum locum obtinuiſſe ex eo colligitur,
quòd idem Commodus hunc vnum non conceſſit Martiæ concu-
binæ, quam, vt Herodianus in eodem lib. 1. loquitur, *propè vxo-*
*ris loco habebat, ſic, vt, præter ignem, omnes honores, velut Au-*
*guſtæ, tribuerentur. *

Vt & ego pariter, inquit Dandulus, aliquid afferam in ignis
commendationem, obſeruo tantam illi ineſſe dignitatem, vt nul-
la gens fuerit, cuius mentem aut religio obſtrinxerit, aut ſuper-
ſtitio occupârit, quæ Ignem, vt proprium Numinis munus, & il-
luſtrem Diu initatis characterem non adhibuerit, lucernas & faces
accenſas in templis & delubris proponendo. Sic Callimachus in
hymno Apoll. canit æternum ignem in Apollinis fano. Ignis Ve-
ſtæ perpetuus & ſempiternus omnium Scriptorum calamo ad nau-
ſeam vſque celebratur. Diuinæ literæ commemorant & lucernam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer