Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Etiamſi plura ſint, quæ dicuntur non poſſe aquâ extin-
gui, id intelligendum puto, quatenus aquâ non poteſt imbui
corpus accenſum, & illi commiſceri: eaque ratione communiter
dicitur aqua marina inepta ad extinguendum ignem: hinc Ma-
crobius lib. 7. Saturnal. *Eſt & hoc,* inquit, *indicium pinguis aquæ*
*marinæ, quod cum inſpergitur flammæ, non tam extinguit,*
*quàm pariter accenditur, aquæ pinguedine alimoniam igni ſub-*
*miniſtrante. * Cœterùm ſi magna aquæ vis vno impetu effundatur
in ignem multò minorem aquâ, non facilè mihi perſuadeo flam-
mam non extingui: fieri quidem poſſe fateor, vt dilabente ſta-
tim aquâ iterum flamma emicet ex ignis reliquijs, ideoque ignis
dicatur non extinctus: ſi tamen iugiter affunderetur aqua, aut
ignis ille fuiſſet in vaſe, quod affuſâ aquâ impleretur, libenter vi-
derem, vtrùm flamma reuiuiſceret: quamuis enim aqua propter
ardentis corporis pinguedinem illi non adhæreret, flammam ta-
men atque igniculos opprimeret, quemadmodum illos opprimit
aggeſta terra. Certè oleum, quo lucernarum flammæ aluntur, ſi
copiosè affundatur, extinguit flammam: & narrantem audiui
aliquando in domûs cuiuſdam incendio effuſum ex ſuperiore loco
ingentem olei cadum graſſantes flammas adcò compeſcuiſſe, vt
ſpatium daretur alijs præſidijs aduerſùs ignem adhibendis: oppreſſa
quippe eſt ab ingenti olei copiâ flamma erumpens, cui, ſi illud
lentiùs inſtillatum fuiſſet, non modica incrementa dediſſet. An
non cera accenſi ellychnij flammam nutrit? eam tamen extinguit,
ſi cerei craſſitudini non reſpondeat ellychnium. Obtulit neſcio
quis amico tres aut quatuor cereos cylindros, quorum diameter
tres tranſuerſos digitos æquabat, altitudo paulo maior; at ellych-
nium, quale eſſe ſolet cereolis vix calamo ſcriptorio æqualibus: tantillo autem ellychnio cum videretur circumſtans cera poſſe in-
tegram noctem ſufficere alimentum flammæ, ſibi perſuadebat,
& amico, opportunos valdè futuros iter habenti, vt totâ nocte
lumen in hoſpitio haberet citrà omne periculum incendij, ſi cy-
lindrum accenſum in lateritio cubiculi pauimento ſtatueret. Rem
voluit amicus experiri, ſed poſt horas aliquot extinctum eſt lu-
men; nec quidem id tentauit ſemel, ſed iterum, ac tertiò, pari
ſemper euentu: quia videlicet flammula illa non poterat ceram
vſque ad cylindri nimis craſſi extremum marginem liquefacere; ac
proinde ita abſumebatur cera, vt in ſcaphij morem excauare tur

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer