Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. maſſa componatur, quam in fimo equino ſepeliant. Ideò autem
hæc atque alia huiuſmodi accenſa non extinguuntur ab affuſâ
aquâ, quia pingui materiæ aqua non adhæret, neque eius poros
implere poteſt, ſed potiùs ab ignis violentiâ diſſoluitur in vaporem,
qui videtur ignem augere & flammam. Sic etiam carbo foſſilis
accenſus non extinguitur aquâ, ſed oleo, hoc enim adhærens po-
ros obſtruit, quos a qua non poteſt. Cœterùm terra aggeſta ignem
aut Montis Chimæræ, aut Samoſateni limi opprimit, atque re-
ſtinguit; impedit ſcilicet igniculorum eruptionem in flammam,
atque eorum agitationem in accenſâ materiâ, ſi illam ita arctè
complectatur, vt omnem ferè expirationem impediat. Quod ſi
accenſi lignei carbones cineribus obruantur, licèt flamma com-
peſcatur, exarſio tamen non prohibetur, ſed multò diutiùs du-
rat, quia igniculorum agitatio, eorumque aliqua expiratio pro-
pter raritatem cinerum non impeditur, ſed neque tam promptè
illi exilire poſſunt ac in aperto aëre; ex quo ſit, vt intimas carbo-
nis partes peruadant, magiſque accendant, atque diu ibi ma-
neant. An autem verum ſit cineribus iuniperi ad ſex menſes ſup-
poſitum ignem foueri, non auſim affirmare, quamuis non apud
vnum Authorem legerim. Non eſt tamen eadem de cineribus,
atque de aggeſtâ terrâ ratio: Vix aliquem puto reperiri poſſe
ignem, quem terra nequeat ſuffocare; quia ſpiſſa eſt terra, & humorem aliquem continet, ſicut & fimus; at cineres quia aridi
ſunt, non cohærent, ideoque ignem omnino opprimere in car-
bonibus nequeunt. Legi quidem in Atlante Sinico pag. 61. in
Prou. V Honam ad vrbem Changte: *Piſcis eſt, quem Sinæ Haiùl*
*piſcem vocant, hoc eſt piſcis puerulus, nam, cum capitur, vo-*
*cem omnino pueruli lamentantis emittit. Figura illius ferè Cro-*
*codilum refert, caudam oblongam, quatuor que habet pedes: eius*
*adeps ſemel accenſus nullâ aquâ vel arte ampliùs extingui potest. *
Verùm, licèt aquæ vim ignis ille eludat, non video quî fieri poſ-
ſit, vt flamma ex adipe incenſo prodiens (neque enim ardet adeps,
niſi vt oleum, ſebum, & ſimilia, quæ inflammantur) perſeueret, ſi
adeps ille terrâ obruatur: ceſſante autem flammâ extinguitur, quia
non remanet ex adipe carbo ignitus, ſicut ex ligno combu-
ſto. Quapropter, ſi non aquâ alioue liquore, neque flatu aut
vento, aliqua tamen arte extingui poteſt, obrutus nimi-
rum terrâ.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer