Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignis extinctione. lientes ita conſtringerentur, vt flammæ motus ceſſaret. Habuiſ-
ſem fortaſſe adſtipulatorem Plinium, quo authore lib. 2. cap. 103. *in Dodone Iouis fons cum ſit gelidus, & immerſas faces extin-*
*guat, ſi extinctæ admoueantur, accendit. * Verùm, quamuis in
eorum numero non ſim, qui vel nomen ipſum Antiperiſtaſis hor-
rent, nimium tamen Antiperiſtaſi tribuere mihi videbar, neque
mihi perſuadebam frigidas faces altiùs immergendas fuiſſe, ibi-
que diutiùs detinendas, vt demum incaleſcentes accenderentur
Exiſtimo igitur potuiſſe faces ſtatim ab extinctione admoueri fonti,
atque iterum accendi, ſi nimirum aquæ ſupernataret, quaſi ve-
lum, tenuis liquor pinguis facilè inflammabilis, qui adhærens
ellychnio adhuc valdè calenti in flammam abiret; quemadmo-
dum vt facem extinctam cum adſtantium admiratione denuo ac-
cendas, iubent aliqui parietem antecedenter occultè illini ſulphure,
tum candelam flatu extinctam admoueri parieti, vt accendatur
Quia verò accenſa fax altiùs immergebatur fonti adeò, vt infra pin-
guem illum liquorem deprimeretur ellychnium, vtique ab aquâ ex-
tingui oportebat.

Dand. Non omnem tamen ignem aquâ extingui compertum
eſt. Cteſias Cnidius lib. Indicorum. apud Photium in Bibliotheca
Cod. 72. habet, *Ignem eſſe in Lyciâ, non procul Phaſelide, per-*
*petuum noctes atque dies ſine intermiſſione ardentem, & eum*
*aquâ non extingui, ſed magis accendi; fimo tamen illum extingui. *
At Plinius lib. 2. cap. 106. hunc eundem ignem terrâ, aut fœno,
(fortaſſe fimo) tradit extingui, ex eodem Cteſia Cnidio, eum-
que docet erumpere ex monte Chimærâ. Immò ex ipſo Plinio
item lib. 2. cap. 104. *in Commagenes vrbe Samoſatâ stagnum est*
*emittens limum (Maltham vocant) flagr antem; cum quid attin-*
*git ſolidi, adhæret; præterea tactus ſequitur fugientes. Sic de-*
*fendêre muros oppugnante Lucullo, flagrabatque miles armis ſuis. *
*Aquis etiam accenditur; terrâ tantùm reſtingui docuere experi-*
*menta. * Sic candelam in aquâ ardentem aliqui docent parandam
ex vncijs duabus Sulphuris apyri (hoc eſt nondum ignem experti)
calcis viuæ, terebinthinæ, & Salis Ammoniaci, vnciâ naphthæ,
ſemunciâ Camphoræ, ſelibrâ ceræ. Ignem verò, cuius incendium
nulla aquæ violentia extinguat, alij putant parari poſſe ex Sul-
phure, Pice nauali, Tartaro, Sarcocolla, Halinitro, & Naph-
thâ, addito calcis viuæ duplo, ex quibus cum vitellis ouorum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer