Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. in fumum diſſoluunt, ſecumque rapiunt aſcendentes: id quod fu-
mi illius manifeſtus, & aliquando etiam ſatis acer, calor conſir-
mat. Quamquam non omnes erumpunt in fumo, ſed aliquos re-
manere aquæ commiſtos indicat aqua ferraria fabrorum, qua non
inutiliter in morbis aliquibus cutim afficientibus vti poſſumus; alios comprimit ipſa aqua extimos carbonis poros ſubiens, eoſque
coërcens, ne ampliùs agitentur; adeoque ceſſat exarſio, & ignis ex-
tinguitur.

Grad. Videtur hæc eſſe communis ratio extinguendi ignem; ſi
quid obſtruat poros corporis exardeſcentis. Bartholomæus Angli-
cus de rerum proprietatibus lib. 16. cap. 104. hæc ſcribit; *Zingni-*
*tes lapis eſt vitrei coloris, qui geſtatus in collo valet contra ny-*
*ctalopam, & ſanguinem ſtringit, & mentis alienationem repel-*
*lit, & ſi tenetur ad lignum accenſum, extinguitur flamma eius,*
*vt dicit Dioſcorides. * Quæſiui non ſemel, vtrùm ex Dioſcoride ali-
quid deprehendere poſſem, quo mihi innoteſceret ratio extin-
guendi flammam ligni accenſi, admoto huiuſmodi lapide; ſed
nihil inueni: quapropter, ne continuò inter fabulas hoc reijce-
rem, illud vnum potui ſuſpicari, quòd vi caloris ex accenſo li-
gno prodeuntis, ex hoc lapide erumperent halitus craſſiores & ſtyptici, quibus ligni meatus obſtruerentur, & igniculi conſtipa-
rentur, atque idcirco flamma ceſſaret: Nam ſi glaciem ligno in-
flammato admouerem, nullus dubitat, quin ſolutæ glaciei par-
ticulæ ligni poros ſubirent, & flammam extinguerent: Quidni
igitur ex lapide illo aut humor aliquis exſudet, aut expiret halitus
igniculos exilire conantes compeſcens? Sic mihi videbar aliqua-
tenus ſatisfacere. Sed vbi tentaui explicare, quî fieri poſſet, vt
cum veritate cohærerent, quæ S. Auguſt. lib. 21. de Ciu Dei cap. 5. refert de fonte in Epiro (de quo, niſi mè fallit memoria, ſcripſit
Mela lib. 2.) *in quo faces, vt in cæteris, extinguuntur accenſæ,*
*ſed, non vt in cæteris, accenduntur extinctæ,* mihi, fateor, hę-
rebat aqua: Si enim fons ille tot ſcatebat igniculis, qui ellych-
nium penetrantes valerent extinctam facem accendere, nonne
ijdem poterant accenſæ ardorem promouere? Subijt animum ali-
quando ſuſpicari, an fortè adeò frigidus eſſet fons ille, vt in face
extinctâ coacti propter antiperiſtaſim in vnum igniculi ita ſeſe ve-
hementer agitarent, vt demum in flammam erumperent; quo
eodem frigore è contrario accenſæ facis igniculi iam ſoluti & exi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer