Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. moueant; quæ propterea etiam magis conantes ſurſum in ipſo
ellychnio propellant flammam ex ſummitate manantem. Quare
flamma licèt fugiens, dum ambit lucernæ ellychnium, nonnihil
conferre videtur ad conſequentem flammam, quatenus ignicu-
los aliquos exilire paratos adhuc intrà ellychnium detinet, vbi
agitati particulas reliquas magis attenuant, vt deinde faciliùs
erumpant. Hinc ſatis patere videtur, cur flatu extinguatur lu-
cerna, aut etiam veloci motu manûs aërem in Lucernam im-
pellentis: aër ſcilicet tanto impetu commouetur, vt impellat
vaporem illum accenſum, & ab ellychnio prorſus abſtractum diſ-
ſipet, atque vnâ extrudat ex ellychnio non exiguam ſolutorum
igniculorum partem, quibus abſentibus reliquæ in ellychnio par-
ticulæ ſulphureæ nequeunt eâ vehementiâ confertim erumpere,
quæ ad conſtituendam flammam requiritur. Maior autem fax
vt extinguatur, non ſatis eſt aut oris flatu, aut palmæ ex-
plicatæ motu, aërem impellere, ſed opus eſt vento, qui mul-
rum aërem validè vrgens ſecum rapiat cum flammâ & igniculos,
qui nouam flammam excitare poſſent additi reliquis permanen-
tibus.

Grad. Illæ igitur faces vento extingui non poterunt, quæ ex
materiâ conſtant adeò ſulphureis particulis abundanti, vt, quam-
uis aliquas venti impetus abſtrahat, tot tamen adhuc in facis el-
lychnio ſuperſint agitatæ & diſſolutæ, quæ nouam ſubinde flam-
mam excitare valeant. Aliqui ad formandas faces ventis inextin-
guibiles, ellychnia primùm Salenitro & aqua feruefieri, deinde ex-
ſiccata ſulphure & aquâ ardente inſici præſcribunt. Gaudentius
Merula lib. 4. de Miner. ex puriſſimi ſulphuris puluere, & cæræ pa-
ri pondere candelam componi poſſe tradit, quam accenſam nulla
aura etiam vehementiſſima extinguat; quibus ſi addatur tantun-
dem Camphoræ, affirmat eam lucere etiam cadentibus imbribus. Nocturnas faces, quæ, vento incaſſum vrgente, luceant, com-
muniter parari audiui ex Picis Græcæ partibus decem, Reſinæ
ex pinu partibus quinque, ceræ partibus octo, Terebinthinæ
partibus tribus. Ex quibus apertè conſtat adhiberi materiam
ſulphureis particulis abundantem, cuiuſmodi ſunt bitumina, re-
ſinæ, ſulphur.

Dand. Vt extinguantur accenſæ candelæ aut lucernæ, perinde
eſt, ſi aura commota illas ſufflet, atque ſi in aëre quieſcente illæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer