Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Dand. Cum primùm ellychnij pars extrema concipit ignem,
non illico faſtigiata flamma aſcendit, quemadmodum, cum iam
ellychnij longitudo notabilis ardet: immò obſeruaui, ſi cœtera
ſint paria, magis acutam in cuſpidem deſinere flammam, quan-
do longior eſt, & ex maiore ellychnij parte exit. Elly chnium au-
tem tres in partes diſtinguo, ſummam, mediam, imam. Sum-
ma pars prior accenditur, & ex illâ ſerpit ignis ad mediam, à me-
diâ ad imam, cui proximum eſt oleum, aut cera, aut alia pin-
guedo, quæ vi caloris liqueſcit, & ellychnium imbuit ſucce-
dens in locum auolantium particularum. Ex ſummo igitur el-
lychnio erumpens flamma prior ſurſum fertur, aëremque diuidit; ſubſequitur autem ex mediâ parte ad latera potiſſimùm exiliens ac-
cenſus vapor, quem in aëre aſcendentem præuenit flamma per
ellychnium propulſa ex ipſius ellychnij ſummitate emanans, ſe-
que ille inſinuat in locum aëris diuiſum: demum ex imo ellych-
nio ad latera exiliunt igniculi, qui aſcendentes incurrunt in igni-
culos magnâ vi erumpentes ex medio, a quibus, vtpote vali-
dioribus, illi propelluntur aliquantulum, ideoque flamma dila-
tatur potiſſimùm ad mediam ellychnij partem. Cœterùm, quia
non ſola lucernæ flamma, verùm alia quælibet aliquandiu du-
rans, in apicem deſinit, id vniuerſim euenire exiſtimo, quia non
omnes particulæ, in quas diſſoluitur materia inflammata, æquâ
mobilitate præditæ ſunt, ſed velociores præcurrunt, & viam ſub-
ſequentibus aperiunt, quippe qùæ validiùs aërem diuidunt; ideò
cuneata aſcendit flamma validioribus igniculis præcurrentibus: qui quoniam non ſemperæquali menſurâ exiliunt, idcirco modò
altiùs aſſurgit flamma, modò breuioribus terminis coërcetur. Eo-
rum autem, quæ vnico ferè impetu exardeſcunt, vt pyrius pul-
uis, flamma non acuminata apparet, ſed conglobata. Sic ali-
qui ſubtiliſſimum Succini puluerem versùs lampadem exſuf-
flant, vt inflammatus magnum excitet ignem, ſed nihil
comburentem. Similes flammarum globos exhibet pix Græca ad
pollinis tenuitatem contrita, ſi aduerſùs ardentis facis flammam
proijciatur.

Maur. Cum igniculi eximo ellychnio prodeuntes, dum aſcen-
dunt, incurrant in alios ex medio erumpentes, fieri nequit,
quin horum eruptio aliquantulum retardetur, ac proinde magis
agitati intrà ipſum ellychnium diſſolutionem particularum pro-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer