Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona vniuerſum vaporem flammeum diuellat ab elly chnio; nam ſi exi-
lis ac languidior ſit flatus, inclinatur quidem flamma, ſed non
diſijcitur. Videmus autem ex maiore ellychnio imbuto materiâ
inflammabili maiorem prodire flammam, nec poſſe extingui, niſi
validiore aëris impulſu; quotus enim quiſque eſt, qui facem ex qua-
tuor craſſioribus candelis conflatam vno oris flatu, perinde atque
cereolum extinguat?

Grad. An ideò, quia tam multi igniculi, collatis viribus, adeò
valido impetu erumpunt, vt flatûs impulſum eluctentur? ſic exilis
riuuli decurrentis motum facilè tenui obiecto aggerulo inflectimus,
aut etiam ſiſtimus; ſed amplo canali torrentis inſtar ruenti moles
opponenda eſt, vt aliorſum dirigatur: Nam craſſioris facis accen-
ſæ flammam, quaſi torrentem plurimorum igniculorum ſecum
rapientem aqueas, & terreas, atque ſalis fixi particulas, conci-
pio; ac proinde vehementi opus eſt impetu, quo aër propellatur,
vt ſurſum celerrimè aſcendentis flammæ impetum retundat, & aliò
deflectat, multò magis vt eam diſſipet.

Dand. Hoc quidem verum eſſe non diffiteor; ſed aliud aliquid
præterea addendum videtur: etenim flamma, quæ ellychnium
ambit, fugiens fortaſſe nil iuuat conſequentis flammæ eruptionem,
niſi ab illâ abeunte educi attractos, iam in ellychnio diſſolutos,
igniculos dicamus, quemadmodum ex longiore ſiphonis crure di-
labenti aquæ vim attrahendi a quam ex breuiori crure tribuendam
opinamur communiter. At ſi, cum primùm accenſa eſt candela,
agitati ac diſſoluti igniculi, quin ab alio quopiam educerentur,
cruperunt ex ellychnio in flammam; quare diſiectam flammam
non conſequitur alia flamma, exilientibus igniculis iam in el-
lychnio agitatis? Vtique exhauſtum fontis labrum mox iterum
aqua replet ex eodem capite manans: quid ni ſimiliter flam-
mæ accidat?

Maur. Non omnem flammam flatu extingui manifeſtum eſt,
cum ſæpè incendia ampliorem edant ſtragem delatis ab vrgente
vento flammis ad nouam materiam corripiendam, quin exarde-
ſcere deſinat ea, quæ iam inflammabatur: Sed de candelâ aut
lucernâ eſt nobis ſermo. Quoniam verò dubitare viſus es, Dandu-
le, vtrùm præcedentis flammæ eruptio aliquid conferat ad proximè
ſubſequentem flammam, vnum rogo; Quid cauſæ eſt, quòd lucernæ
flamma, quieto aĕre, in apicem faſtigiata aſcendit?

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer