Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Grad. Exhiſce Boylæis Experimentis non incongruè arguimus
ab aëre rarefacto & attrahente, aut conſtipato & comprimente
extingui ignem, ſiue perreptaret in carbonibus, ſiue ex facibus aut
lucernis in flammam exiliret; aër ſcilicet tam aduersùs prunas
quàm aduersùs flammam exercet eamdem vim Elaſticam aut ſe ex-
plicandi, aut ſe contrahendi. At verò, ſi aër agitetur, non æquè
cum prunis atque cum flammâ pugnat; hanc enim ſæpè extin-
guit, illas acriùs incendit. Sic noctu vrbem obambulantes vento
flante cogimur Vulcanum in cornu incluſum gerere, vt ille aiebat,
ne diſijciatur, laternis, inquam, vti: Sin autem in prunarum
congeriem incidat ventus, ex illis flammam exſuſcitat. Mihi ſa-
nè non ſemel contigit imprudenti candelam ex improuiſâ aurâ ve-
hementiore extingui, cùm per obſcura cubicula pergerem, atque
ellychnium adhuc ardens inſufflando recuperare amiſſam flam-
mam. Hoccine miraretur Satyrus, qui ſtupebat oris halitu frigidas
manus calefieri, & eiuſdem oris flatu calens pulmentum refrigera-
ri? Nam & eiuſdem oris flatus accenſam candelam extinguit, atque
extinctam iterum accendit.

Maur. Res hæc tam obuia & vulgaris vno flatu diſſipat toties
decantatam, quam non pauci ad nauſeam vſque inculcant, Ignis
nouam formam ſubſtantialem, quotieſcunque incidit Mutationis
mentio. Eadem eſt candela cum eodem ardente ellychnio flam-
mam edens: inſufflas, flamma perit: iterum inſufflas, flamma
reuiuiſcit: ortûs & interitûs eadem eſt cauſa, ſcilicet idem fla-
tus, eædem diſpoſitiones, idem ſubiectum quod flammâ priua-
tur, & flammam recipit. Metaphyſicis igitur rationibus vale-
reiuſſis, cùm res Phyſicè agitur, attendenda eſt flammæ natura; hæc enim non eſt in prunâ autin ellychnio, ſed circa ellychnium
aut carbonem, ex quo confertim erumpunt diſſolutæ particulæ,
quibus conſtabat pinguis materia fomitem igni ſubminiſtrans. Quandiu intrà ellychnium aut carbonem agitantur particulæ,
quamuis diſſolutæ, nondum eſt flamma; ſed flammæ notionem
habet vapor ille accenſus, qui emanat: perinde ferè atque ſi ter-
ra alicubi eſſet plurimo quidem humore referta, ſed aqua non ma-
naret, fons non eſſet; ſcrobiculo autem excauato, aut ducto
ſulco, aut humore creſcente, ſi aqua fluat, iam fontis nomen
& rationem obtinet. Hinc vt flatu extinguatur flamma, adeò va-
lidum eſſe oportet ſpiritum, cuius impulſu illa propellenda eſt, vt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer