Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. preſſione, agitari valeat: At ſi admittatur aër paulo poſt quàm
deſierit ignis apparere, non pauci igniculi adhuc in interioribus
funis partibus latitantes & ſoluti, ſed hactenus violentâ aëris at-
tractione compediti, hac ceſſante liberè agitantur, particulas
facilè diſſolui paratas adoriuntur, ac ſoluunt in fumum, ignemque
exſuſcitant, difflatis aëre ingrediente ac commoto cineribus; æquè enim velociter ingreditur aër, ſiue ab extrinſeco aëre com-
preſſo intrudatur, dum ſe dilatat ingrediens in locum, vbi aër
minùs compreſſus exiſtit, ſiue ab interno aëre raro attrahatur. Ceſſat tamen illico fumus, ſi ſtatim exhauriatur aër, quia pauci
illi igniculi excitati, protinus in diuerſa abripiuntur ab aëre rare-
ſcente.

Dand. Huic aëris rari attractione fauebit-ne Experimentum 14,
quod in fine antecedentis diſſertationis attuli? In Recipiente in-
cluſus eſt breuis ſclopus ita aptatus, vt poſt exhauſtum aërem, di-
miſſo ferreo elatere, ſilex magnâ vi, vt ſolet, percuteret cha-
lybem: atque tot, tamque conſpicuæ ſcintillæ excuſſæ ſunt, ac
in libero aëre prodijſſent, Tum inditus eſt ſclopi excipulo pyrius
puluis, vt de eius accenſione in vaſe clauſo, atque aëre, quo-
ad eius fieri potuit, exhauſto, aliquid conſtaret. Verùm quia
priùs excutiebatur puluis, quàm eum ſcintilla aliqua corriperet,
ſemel tantùm accenſus eſt: viſus eſt autem *in maiores expandi*
*flammas, quàm ſi in aperto aëre diſploſus eſſet, atque more ſo-*
*lito ſurſum aſcendit. Extinctâ flammâ Recipiens obſcurari viſum*
*eſt fumo, qui buc illuc liberè ſe mouere, & quaſi vndulare vide-*
*batur, atque aëre per Epistomium intromiſſo, celeriùs multò quàm*
*priùs circumagi. *

Maur. Rem puto non potuiſſe aliter contingere. Siquidem aër
per vim rarus pulueri pyrio ſe in flammas expandenti libens locum
conceſſit, ſeque contrahens (& fortaſſe etiam vndequaque at-
trahens flammam) iuuit expanſionem illam maiorem, quam non
permiſiſſet apertus aër. Fumum autem Nitro-ſulphureum liberis
atque ſolutis igniculis fœtum agitari oportebat; ſed, aëre ni-
mis raro ſe contrahere nitente, ac trahente, fluctuare cogebatur
tantiſper, dum admiſſo per epiſtomium nouo aëre ceſſaret lucta; cùm aër in ſtatum naturalem facilè ſe reſtituens ſineret fumum ſuos
motus agere; qui propterea, iam non attractus, celeriùs & liberiùs
circumagebatur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer