Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. meretur; nimia autem plurimorum corporum violenta compreſſio
fieret, cum tam multa corpora in omnem plagam moueantur: id
quod longè maiorem perturbationem inueheret, & motibus ob-
ſiſteret magis, quàm ſi trahatur, aut diſtrahatur corpus proxi-
mum vſque eò, dum aliud ſuccedere valeat. Quapropter ſi Natura
à corporum penetratione, hoc eſt à Nimis Pleno, abhorret, ideo-
que à corpore corpus impellitur, ſi opus fuerit, quidni & Va-
cuum reſpuat, atque, ſi itidem opus fuerit, corpus à corpore
trahatur? Porrò an ſatis fuerit corporum quaſi in orbem redeun-
tium Circumpulſo ad amoliendum Vacui periculum, atque ad
excludendam omnem tractionis aut diſtractionis neceſſitatem,
modò ne diſputemus; aliò enim auocaremur per multa vagantes. Quid verò aëri peculiare ſit præter reliqua Elaſmata, quibus fa-
cultas elaſtica tribuens vim ſe reſtituendi in naturalem partium
poſitionem, non ſolùm illa explicat, ſi comprimantur, ſed etiam
contrahit, ſi diſtrahantur, hoc validioribus argumentis proban-
dum potiùs eſſet, quàm ſimpliciter aſſerendum. Niſi fortè pu-
tent aërem nullo raritatis termino naturaliter coërceri, ſed poſſe,
(immò & poſtulare, ſi ſemper aliquam patitur compreſſionem)
ſemper magis & magis rareſcere. At ſicuti cœteris corporibus
certum raritatis, ſeu extenſionis modum Natura conſtituit,
æquum eſt eaſdem leges aërem ſubire; Si igitur præter naturam
diſtractus aër dilataretur, nonne, ceſſante extrinſecâ vi, ſe ad
naturalem ſtatum contraheret? Quapropter, ne ad aliena digre-
diamur, ſtatuamus aërem in Recipiente relictum poſt exhauſtam
illius partem factum præter Naturam rarum conari ſe aliquate-
nus reſtituere diſtrahendo alia corpuſcula, ſi qua proximè adhæ-
reant, quæ attrahi atque diſtrahi patiantur; prout de flammæ
& carbonum igniculis dicebamus.

Dand. Cohęrent hæc cum Experimentis 12 & 13; cum enim
accenſus funis, quo ignis bombardarum fomiti adhibetur, mini-
mo humano digito craſſitudine æqualis immiſſus fuiſſet in Reci-
piens, vniuerſum vas occupauit fumus, qui agitatione antliæ
paulatim ſimul cum aëre exhauſtus eſt: *Cum primùm exerceri*
*cæ pit antlia, funis perfectè accendi videbatur, ſenſim verò ma-*
*gis magiſque obſcurè ardere cæpit, etiamſi aëre fumoque celeri-*
*ter exbauſtis vas minùs opacum, & comprimenti materiâ magis*
*depletum reddertur: ignis tamen in fune lentè tantùm expira-*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer