Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignis extinctione. exarſio longè diutiùs durat, quia ex his prunis expirantes igniculi
in alias prunas incurrunt, & facto quaſi commercio igniculorum ſe
viciſſim extimulant ad exardeſcendum; ac propterea abſumpto
humore ſoluitur non exigua huiuſmodi carbonum pars in cineres,
qui demum carbonem circumueſtientes prohibent igniculorum
commercium, & conſequitur extinctio, quin ad illam aër quic-
quam notabiliter conferat; nam licèt aër ex proximo igne inca-
leſcens rarefiat, tam multum aëris circumquaque ſuppetit, in
quem auolantes igniculi perrepant, vt nulla conſpicua rarefa-
ctio aut conſtipatio contingat. In vaſe igitur clauſo, vbi citiùs
extinguitur ignis, quàm in aëre libero, vel agitati igniculi impe-
diuntur, ne partim expirare valeant, partim intra corporis
accenſi particulas agitari; & tunc ſuffocatione perit: vel
ita per vim educuntur ex corpore, vt nequeant ſeſe agitando
permeare alias particulas, atque exarſionem promouere; vt ac-
cidit exhauſto per vim ope antliæ aëre in Machinâ Pneu-
maticâ.

Grad. Videntur hæc ſatis aptè conuenienterque dicta, & Phænomenis congruentia; ſed non pauci, quos ſua trahit volu-
ptas in philoſophando, hanc corporum contiguorum tra-
ctionem reſpuunt, ſolam impulſionem admittunt, atque aë-
ri virtutem quidem ſe dilatandi, non verò ſe contrahendi,
concedunt.

Maur. Aduersùs hos vniuerſim pugnare, non eſt huius loci: longè nimis proueheremur ab inſtituto. Cœterùm, ſi admitti-
mus à progrediente corpore corpus non ſponte recedens impelli,
quia, cum Vniuerſitatis ordo poſtulet, ne ſe corpora inuicem
penetrent, atque in vnum idemque ſpatium confluant, ſed ſuo
quæque loco, quoad eius fieri poterit, diſponantur, hanc eſſe
corporum naturam, quâ corpora ſunt, & molem habent, vt
ſe loco viciſſim extrudant, omnes concedunt; quare pariter àre-
cedente corpore non trahatur proximum corpus, niſi ſponte ſuâ
ſubſequatur? nam eiuſdem Vniuerſitatis concinnitati conuenit
membra non eſſe temerè diuulſa; diuellerentur autem, ſi corpus
ex alio in alium locum migrans relinqueret ſpatium inane. Hæc
verò inanitas contingere nequiret, niſi vel corpus, quod moue-
tur, in eundem cum proximo corpore locum penetraret, id quod
omnium conſenſu Natura refugit; vel obuium corpus compri-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer