Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignis extinctione. copiâ erumpant; ex quo fit à primâ exſuctione flammam extenuari; quia, licèt in ellychnio adhuc agitentur ſulphureæ particulæ, atque
alias diſſoluere conentur, non tamen adeò multas, neque tam validè,
vt priùs, impetunt, cum hinc atque hinc ab aëre diſtrahantur: perinde ferè ac Lanij ſilueſtrem bouem ad macellum deducturi du-
plici longo fune cornua complectuntur, & alter præcedit, al-
terſequitur, ne poſſit bellua omnino pro libito excurrere: illa ta-
men pro ſuis viribus adhuc omnem in partem agitatur, quamuis
à funibus in diuerſa trahentibus aliquatenus impediatur. Cum ve-
rò pauciores ſubinde atque pauciores igniculi ab aëre diſtracti agi-
tentur, neceſſe eſt flammam decreſcere, ac demum extingui,
quando iam in ellychnio diſſolutorum igniculorum numerus adeò
exiguus eſt, vt non poſſint confertim in flammam erumpere, ſed
ab aëre ſe contrahente quaquauerſum abripiantur. Languidiorem
illam igniculorum agitationem indicat flamma admodum cæru-
lea, quia videlicet ſulphureæ potiſſimum particulæ (flamma ex
accenſo ſulphure cærulea eſt; hinc apud Claudianum legimus,
*Sulphure cæruleo, nigroque bitumine fumat)* quippe præ cœte-
ris magis in motum pronæ, erumpunt, neque alias ſecum ra-
piunt, niſi pauculas; ſic ex congeſtis prunis ſponte exiliens flam-
mula cærulea obſeruatur, quia ſulphureis particulis modicus fu-
mi vapor admiſcetur. Quia demum in accenſo ellychnio particu-
læ inflammabiles, quibus illud imbuitur, magis à ſebo remotæ,
& ad ipſius ellychnij apicem pertinentes, ita ſunt iam diſſolutæ,
& vehementiùs agitantur, vt ſint proximè erupturæ in flammam,
quæ verò infimam ellychnij partem liquatæ implent, non omnes
in libertatem ſe vindicare valent, niſi adhuc ſoluantur magis, & agitentur, idcirco flamma magis magiſque à ſebo recedere videtur,
cum infimæ illæ particulæ minùs agitatæ faciliùs compeſcantur à
ſuo motu, & attrahantur ab aëre per vim raro, ſead naturalem di-
menſionem contrahente.

Dand. Ex his, quæ de flammâ dixiſti, procliue eſt intelligere,
quid de carbonibus ardentibus in Recipiente concluſis, atque,
exhauſtâ aëris parte, extinctis ſis dicturus. Filo ferreo in cylin-
dricam ſpiram non adeò ſpiſſam contorto paratum eſt concepta-
culum benè accenſarum prunarum ad quinque digitorum altitudi-
nem (vt habetur experim, II.) & vitro quam citiſſimè, duobus
circiter minutis, obſtipato, cum primùm exerceri cœpit antlia,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer